Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
$ ad executionem perduci tententur. Quid mirum, si illi, qui existimantur obices esse, quominus exequi perversae doctrinae possint, ad ictum destinentur. Haec errorum monstra populus noster adhucdum ignorat et porro ignorabit, nisi aliunde importentur, sicut lues pecorum, quae in patria nostra aeque nunquam erumpit, sed aliunde importari solet. Sed illi quoque ad augendum malorum cumulum suas partes contulerunt et conferunt, qui materialem solum hominum progressum depraedicant et promovent, quin simul moralem etiam provehere satagant. Non recte agunt, qui hominem qua terrestris regni civem excolunt, qua altioris seu coelestis quoque civem negligunt; cum artibus mores etiam excolendi sunt, penes incrementa materialia ad moralem quoque perfectionem tendendum, verbo curandum est, ut per bona temporalia sic transeamus, ne amittamus aeterna. Quae cum in Regno illo acciderint, communis ferebat opinio, pacem Ecclesiam inter et Civitatem redintegrandam fore tanto magis, quod luculentissime patuerit, Summum Pontificem cum pacis oliva occurrisse enata dissidia sopire ac seponere volentibus. Quod grande opus nondum successerit, perdurent autem revehendae pacis consilia, discimus e subnexo Apostolico Rescripto: „Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem ! Solatio Nobis et oblectationi fuerunt officiosae litterae, quibus vota tua faustis coniuncta ominibus, appetente solemni die Natali Domini, Nobis explicavisti; per eas enim luculenter se prodidit cum tua erga Nos egregia voluntas, tum inviolabile studium, quo huic Apostolicae Sedi adhaeres. Haec autem officia dum tibi dilectionem Nostram magis conciliant, decori tibi ac laudi cedunt, simulque plenum obsequium, quo Nos prosequitur Colonien- sis Ecclesiae grex, tibi creditus, validius confirmant. Neque aliunde, quam nutu et voluntate regentis omnia et moderantis Dei factum esse putamus, ut paria iis, quae edidisti signa pietatis devotique animi, Nobis a caeteris Venerabilibus Fratribus catholici orbis Episcopis exhiberentur: namque in hac tanta rerum perturbatione, mira haec consensio periueunde Nos afficit et. recreat: atque illas e pectore Nostro Apostoli voces exprimit: „Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra“ (II. Cor. 1.). Ac sane, ut primum ad Apostolicae Sedis fastigium evecti, ad omnes Venerabiles in Episcopatu Fratres verba nostra convertimus, tantam cogitationum, sententiarum, ac pene verborum consensionem in eorum responsis deprehendimus, ut Nobis non modo laetandum fuerit de mirabili unitate, quae viget in Ecclesia Dei, sed etiam manifesto constiterit, totius orbis Episcopos fidos esse interpretes sanae doctrinae, quae a Sede Apostolica traditur, eosque Pastoralis sollicitudinis Nostrae et alacres laborum socios Nobis ultro adfuturos. Jam vero haec unitas in doctrinis, in consiliis, in operibus spem Nobis facit fore, ut omnia iuxta vota Nostra contingant; quo facto non solum Ecclesia compendio fruetur amplissimo, sed et civilis societas uberrimos salutis fructus percipiet. Siquidem probe novisti, Ven. Frater, hanc Nobis insidere sententiam, quam saepe verbis expressimus et palam testati sumus : tristia discrimina, quae hominum communitati impendent, ex eo potissimum repetenda esse, quod undique intercepta sit Ecclesiae auctoritas, ne salutarem vim suam publice in bonum societatis exerat, eiusque libertas sic impedita sit, ut vix illi liceat privatim singulorum necessitati ac bono prospicere. Quae sane persuasio non solum ex eo Nostrae menti inducta est, quod Ecclesiae naturam efficacemque virtutem probe cognitam habeamus, sed etiam ex indubiis historiae documentis, quibus evidentissime comprobatur