Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

35 scopum, ipse Beatissimus Pater clare indicat scribens: „Apprime novimus, quam neces­saria sit infirmitati Nostrae in arduo ministerio, quod sustinemus, divinorum charismatum copia: novimus diuturno experimento, quam luctuosa sit temporum, in quae incidimus, conditio, et quibus quantisque in fluctibus praesenti aevo Ecclesia laboret: a publicis autem rebus in deterius ruentibus, ex funestis impiorum hominum consiliis, ex ipsis coelestis censurae minis, quae jam in aliquos severe incubuit, graviora in dies mala ob­ventura formidamus.“ — Dum autem Summus Pontifex scopo divini auxilii impetrandi ad communes Ecclesiae preces confugit, indulgentiam Jubilaei ea de causa elargitur, quia Jubilaei tempus, si illud bene atque e mente S. Matris Ecclesiae impendatur, tempus est poenitentiae, satisfactionis pro peccatis, et exercitii Christianarum virtutum, bonorumque operum; de quo tempore valet illud: „advenerunt dies poenitentiae ad redi­menda peccata, ad salvandas animas“ et illud S. Pauli:1) „Ecce nunc tempus accepta- bile, ecce nunc dies salutis.“ — Denique illud Joelis:2) „Immutemur habitu-------je­j unemus et ploremus ante Dominum: quia multum misericors est dimittere peccata nostra Deus noster.“ — Nemo enim indulgentiarum Jubilaei particeps fit aut fieri potest, qui conscientiam suam in poenitentiae lavacro a sordibus peccatorum non emun­dat, nemo, qui secundam hanc in naufragio tabulam arripiens a reatu culpae et poenae aeternae non liberatur, nemo, qui dignos poenitentiae fructus non facit, qui in oratione, coeterisque pietatis operibus non perseverat. — Itaque Beatissimus Pater indicto Jubilaeo id ante omnia obtinere adnititur, ut poenitentiam agamus, ut emendemus in melius, quae ignoranter et malitiose peccavimus, verbo, ut animas nostras sanctificemus, et postquam haec praestitissemus, tunc accedamus cum precibus ad Deum, tunc oremus et depre- cemur, tunc imploremus divinum auxilium, Summo Pontifici et nobis quoque tantopere necessarium; nec dubitemus, quin exaudiamur, et quod petiimus, impetremus. Qua de re audiamus S. Thomam a Villanova loquentem: 3) „Primo ergo flagella Domini et pec­cata, propter quae veniunt, agnoscamus: non simus, quasi statuae sine sensu, cor ha­bentes lapideum et induratum. Secundo clamemus ad Dominum clamore valido, corri­gendo vitam et misericordiam postulando, sicut scriptum est: ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me.“4) Et iterum: „In tribulatione mea invocavi Domi­num, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam.“ °) Hoc enim unicum refugium habemus; in hoc tota salus nostra consistit. Sperent alii in curribus et equis et exer­citu forti: nos autem in nomine Domini Dei Nostri invocemus, illum imploremus, ad illum accurramus: arma enim nostrae militiae spiritualia sunt, potentia Deo; orationes scilicet, jejunia, poenitentia, lacrymae. His armis prioribus temporibus Ecclesia omnes diaboli conflictus devicit, omnes mundi procellas superavit...................Quoties ad haec r ecurritur, certa est victoria; quoties id negligitur, indubitata est miseria. Tertio: si volumus, ut audiatur in coelo clamor noster...............relinquamus peccata, et non mo do vitia, sed etiam vitiorum fines, id est occasiones deseramus; in Isaia enim scri­ptum legimus:6) „Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam, manus enim vestrae sanguine plenae sunt.“ Multa fecerunt Ninivitae, cum Jonas Propheta civitatis excidium prophetaret; sed quid ‘) 2. Cor. 6. — 3) 2. vide Missale bened. einer, — 3) in fer. 5. post Domin. I. quadr- — *) Ps. 119, 1, — ») Ps. 17, 7. — «) 1, 15.

Next

/
Thumbnails
Contents