Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
36 ait Scriptura? '): „Vidit Deus, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit.“ Peccata praepedire, quominus preces orantium gratae sint Deo et efficaces, Spiritus Sanctus alibi quoque docet per prius laudatum Isaiam dicentem:2) „Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat: sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum: et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret.“ Causam reddit S. Augustinus inquiens:3) „Cum enim quis odio dignus sit, qua fronte gratiam requirit ? Cui poena debetur, qua temeritate gloriam deposcit? Lacessit judicem, qui postposita satisfactione delicti quaerit proemiis honorari. Regi insultat, obnoxius supplicio, qui donari flagitat indebito bravio, et dulcem affectum Patris stultus exacerbat filius, qui post illatas contumelias ante poenitudinem haereditatis usurpat certitudinem.“ Atque ideo jam S. Patriarcha Job observavit:4) „Si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis et non timebis.“ Quem locum exponens S. Gregorius M. inquit:5) „Interna facies hominis mens est; in qua nimirum recognoscimur, ut ab auctore nostro diligamur. Quam scilicet faciem levare, est in Deo animum per studia orationis attollere. Sed elevatam faciem macula inquinat, si intendentem mentem reatus sui conscientia accusat; quia a spei fiducia protinus frangitur, si intenta precibus necdum devictae culpae memoria mordetur. Diffidit namque accipere se posse, quod appetit, quae profecto reminiscitur, nolle se adhuc facere, quod divinitus audivit. Hinc per Joannem dicitur:fi) „Si cor nostrum non reprehendit nos, fiduciam habemus apud Deum, et quidquid petierimus, ab eo accipiemus.“ Hinc Salomon ait:7) „Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.“ Cor quippe nos in petitione reprehendit, cum resistere se praeceptis eius, quem postulat, meminit; et oi-atio fit execrabilis, cum a censura avertitur legis, quia dignum profecto est, ut ab eius beneficiis sit quisque extraneus, cuius nimirum jussionibus non vult esse subjectus.“ Per indulgentiam itaque Jubilaei efficacia etiam precum ad Deum pro indigentiis Summi Pontificis et Ecclesiae dirigendarum mirifice promovetur, augetur, et certa redditur, quandoquidem indulgentia hoc operatur, ut preces, ad quas effundendas provocamur, corde contrito et humiliato, quod Deus non despicit8) et a peccatorum labe emundato depromantur ac persolvantur. Quod in Apostolicis Litteris sic expressum legimus: „Cum peculiare Jubilaei beneficium eo spectet, ut expientur animi labes, poenitentiae et caritatis opera exerceantur; precationum officia adhibeantur impensius, et cum sacrificia justitiae et preces, quibus concordi totius Ecclesiae studio offeruntur, usque adeo grata sint Deo ac frugifera, ut divinae pietati vim facere videantur, firmiter confidendum est fore, ut Pater coelestis plebis suae humilitatem respiciat, et conversis in melius rebus, optatam suarum miserationum lucem ac solatium adducat.“ Postquam DD. Curati scopum indicti Jubilaei explicuissent, proponant conditiones, sub quibus fideles Indulgentiam lucrari, id est propriam sibi reddere possint ac valeant; quae sunt: 1) ut intra tempus pro Jubilaeo praestitutum, seu a 2. mensis Martii usque 1. Junii, idest Dominicam Pentecostes inclusive peccata sua confiteantur, *) Jon. 3, 10. — ') 59, 1 sq. — 3) Medit. c. 3. — *) 11, 14, 15. — *) Moralium in Job. 1. 10. — 8) 1. Joan. 3, 21. — Prov. 28, 9. — 8) Ps. 50, 19.