Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
28 circumducta. Quae autem pro fideliter custodiendis et asservandis plumbi numismatum typis statuta sunt, eadem per praesentes confirmamus atque examussim observanda esse decernimus. Quamobrem Cardinalibus Nostris Pro-Datario, et S. R. E. Vice-Cancellario eorumque pro tempore Successoribus hoc Nostro Motu proprio praecipimus et iniungi- mus, ut ipsi in posterum in quacumque Litterarum Apostolicarum buiusmodi expeditione superius praemissa atque ordinata prae oculis habentes, ea firmiter observent, et ab omnibus, et singulis sibi respective subiectis Officialibus, ministris, ac personis quibuscumque inviolabiliter observari faciant. Non obstantibus quibusvis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolieis, ac, quatenus opus sit, de io re quaesito non tollendo; aliisque Nostris et Cancellariae Apo- stolicae regulis; nec non Privilegiis, Induitis, Facultatibus, et Litteris Apostolicis speciali mentione dignis, et. ex quacumque causa hic forsan de necessitate exprimenda, concessis approbatis et innovatis, usibus quoque, stylis, consuetudinibus etiam diuturnis, et inveteratis in contrarium praemissorum quomodolibet facientibus vel exstantibus. Quibus omnibus et singulis illarum omnium et singularum tenores pro plene et sufficienter expressis et insertis habentes, ad praemissorum effectum specialiter et expresse praesentibus huius Nosti i Motus proprii Litteris derogamus, caeteris contrariis quibuscumque. Nulli ergo hominum liceat paginam hanc Nostrae Abolitionis, Suppressionis, Subrogationis, Confirmationis, Praecepti, Statuti, Mandati, et Voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc tentare praesumpserit, indignationem Dei Omnipotentis, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die vigesima nona Decembris, 1878. LEO PP. XIII. Carolus Card. Sacconi Pro-Datarius.“ Strigonii, die 14-a Februarii, 1879. Nr. 1101. Beatissimus Patet Clero, populoque Arcbi-Dioe- cesane Apo- stolicam Benedictionem impertitur. Anniversaria, festivaque solemnitas, qua Ecclesia D. N, J. C. Nativitatem secundum carnem recolit, quodve illam subsequitur renascentis anni primordium, opportunam quolibet anno mihi offerunt occasionem, homagialem erga SSmum Dominum Nostrum pietatem specialius contestandi, proque Eius omnigena incolumitate filialia vota depromendi. Hoc nuper quoque praestitum a me fuit, ope humillimarum, quas ad Beatissimum Patrem direxeram, litterarum. E tenoribus Rescripti, ad me responsi iustar dimissi intelligetis, Apostolicam Benedictionem Clero etiam et fideli populo huius Archi- Dioecesis impertitam fuisse, quod eapropter heic apponere placuit. „LEO PP. XIII. Dilecte Fili Noster Salutem et Apostolicam Benedictionem. Perspicue se prodidit egregia tua erga Nos voluntas et observantia in litteris amantissimis, redeante anniversalia memoria Nativitatis Domini a Te conscriptis, quibus et sensus devoti animi tui confirmabas, et omina laeta ac fausta expromebas. Haec officia tua Dilecte Fili Noster, quin gratissima Nobis exstiterint, dubitandum Tibi non est; probe enim cogno-