Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

29 scimus a sincero atque intimo tui animi affectu ea esse profecta. In iis autem votis, quae pro Ecclesiae libertate et fructibus optatae pacis protulisti, cum eximiae erga Nos di­lectionis tuae, tum pastoralis animi de Ecclesiae bono solliciti manifestum indicium perspeximus, et gavisi sumus ea Te cordi habere, quae Nos assiduis votis a d’vina clementia flagitamus. Pergratum Nobis facies, si haec bona a Deo petere una cum iis, quibus praees, constanter perseveraveris. Nos Tibi vicissim omnia subsidia et solatia, quibus indiges in tui sancti ministerii perfunctione, a Patre coelesti enixe adprecamur, ac sinceram benevolentiam, qua Te in Domino prosequimur Tibi testantes, Apostolicam Benedictionem in auspicium omnium gratiarum Tibi Dilecte Fili Noster, tuoque Clero et Fidelibus peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die 5. Februarii, An. 1879. Pontificatus Nostri Anno Primo. LEO PP. XIII.“ Strigonii, die 14-a Februarii, 1879. Societas, a S. Ladislaő Rege nuncupata, 17-a Octobris a. e. generalem, a sua origine 12-am Congregationem celebravit, super cuius actis exarati protocolli exemplaria, pro ratione numeri illorum, ad Cancellariam Arehi-Dioecesauam submissorum, ad quem-; libet VADiaconalem Districtum scopo eo / transponuntur, ut DD. VADiaconi eadem inter DD. Parochos et horum medio inter socios distribuant. Strigonii, die 15-a Februarii, 1879. Parochiale beneficium juri Patronatus reg. finaneiarum Ministerii obnoxium in Viszoka, dudum vacans, tandem definitive, ut aiunt, complendum est, pro quo proinde concursus, usque finem futuri mensis Martii duraturus, publicatur. Strigonii, die 16-a Februarii, 1879. »Joannes Markó, Administrator parochiae in Nagymodró die 1-a lab. post pie suscepta moribundorum Sacramenta ad aeternitatem evocatus est anno aetatis 73, sacer­dotii autem 50. Cuius animam solitis ad aram suffragiis devovendo, pro praedicta paro­chia concursum, usque 31-am futuri mensis Martii duraturum, publico. Strigonii, die 16-a Februarii, 1879. Pro hac labii huugarici statione concursus in diem 27-am Martii, a. c. defigitur. Emolumenta ejusdem sunt: 3 jugera agrorum, quae fideles cultivant; titulo lectica lis 24 metr. pos. siliginis; 2 currus foeui; 8 urnae vini; 6 org. ligni focalis; a singula prole scholari, quae insimul 30 sunt, 1 fl.; pro schola correpetitiona1’ 10 fini; e fundatione 7 flni; e stola 10 fini; et ex offertoriis 4 fini. Habitatio constat e duobus cubilibus, culina, camera, cellario et stabulo cum adjacente horto 3/4 jug. Recursus Senatui sehol. cath. in Keszihócz inscribendi exhibeantur ARD. Joanni Pataky, VADiaeono et Parocho Szklabonyaensi. Strigonii, die 16-a Februarii, 1879. Nr. 1102. Protocollum Gener. Con­gregationis Societ. S. La- dislai Beg. Nr. 1103. Parochiale beneficium in Viszoka concursui ex­ponitur. Nr. 1104. Mors Joannis Markó et con­cursus pro pa­rochia Nagy­modró. Nr. 1105. Statio docen­tis et canto i is in Keszihócz, 1 filia matris Csáb vacat­i

Next

/
Thumbnails
Contents