Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
CIRCULARES DIOECESANAE. I. Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Dignius non possum exordiri seriem pastoralium, aliarumque ad V. Clerum huius meae Archi-Dioecesis hoc, quem paulo ante auspicati sumus, anno dirigendarum litterarum, quam communicatione Apostoliéi illius Rescripti, quod Sanctissimus Dominus Noster exaravit, misitque Archi-Episcopo Coloniensi, uni e fortissimis illis athletis ac praesulibus Borussiae, qui tamquam laesae Majestatis non Regis, sed legis rei, postquam identidem ad tribunalia rapti, spoliatione bonorum suorum puniti, ad carceres dein, cum furibus et latronibus etiam communes damnati fuissent, tandem de sedibus suis deturbabantur et ire in exilium cogebantur propterea, quod contra suam conscientiam et quod nuncupaverunt juramentum, fidei et Ecclesiae proditores esse noluerint, doctrinaeque potius ac vestigiis institerint S. Petri, qui pari necessitate compulsus suis tortoribus ingeminavit ‘): „Obedire oportet Deo magis, quam hominibus“. Praesules illi hodie quoque procul a suis gregibus vitam traducere compelluntur, quorum coram Deo Pastores esse haud desierunt, quandoquidem vinculum, quo iis obstringuntur, dissolvere praeter Christum et eius in terris Vicarium nemo potest. Culturae pugna — sic Ecclesiae Catholicae persecutionem in regionibus illis vocare placet — gravissima Catholicis, horumque praesertim institutis damna intulit, sed nec civili societati profuit, quemadmodum illi ipsi aperte confessi sunt, qui primo vexationibus, poenisque in Episcopos et Sacerdotes dictatis plurimum delectabantur, auream nescio qualem epocham exinde sibi promittentes. Nihil igitur mirum, quod mox praeterlapsi anni aestate rumor percrebuerit, ad pacem cum Ecclesia Catholica ineundam pronum esse, qui ad clavum gubernii illic sedet, cui autem rumori eo minus fides in principio habita est, haberique potuit, quod facta solertem pugnae continuationem monstraverint. Semper enim adhuc Sacerdotes, qui contra sic dictas majales leges Missae Sacrificium offerre, vel moribundis Sacramenta administrare ausi sunt, ad tribunalia citabantur et sententiam, qua ad poenam carceris damnabantur, retulerunt. Semper etiam adhuc Moniales e suis Asceteriis expellebantur. Rumorem interim praeattactum veritate niti clare postea patuit e Nuncii Apostoliéi Monacensis colloquiis cum primo Regni illius administro habitis, e quorum tamen tenoribus nihil in vulgus innotuit. Interea in intelligentiae germanicae, Regnique illius Metropoli facta sunt, fieri quae posse illi maxime negassent, qui contra Catholicos plurimum ac libentissime Nr. 460. Apostolicum Rescriptu inad Archi-Epi scopum Colo nieasem. 0 Act. 5. 28.