Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

17 simo tenere, ipsis quoque primis Ecclesiae saeculis ordinem quemdam precum, orationum et rituum exstitisse, quibus in divinis Mysteriis utebantur Sacerdos et fidelis populus. Praefationis nunc quoque usitatae meminit S. Cyprianus1), quum nempe dicimus „sur­sum corda“ et populus respondet „habemus ad Dominum“. Vigens autem in Ecclesia primis saeculis arcani disciplina non impedivit, quominus sacra Missae Sacrificii Litur­gia in scriptum redigeretur, cuius potiorem partem S. Justinus M. jam descripsit3). Liturgici libri a S. Basilio editi meminit S. Gregorius Nazianz.3). E S. Cyrillo Hieros. novimus, ritum Sacrificii Altaris, et Baptismi. S. Hilarium, Pictavorum Episcopum, librum Hymnorum et Mysteriorum confecisse, tradit S. Hieronymus4). Liturgiáé quoque prolixa documenta habemus in Constitutionibus Apostolidé, sub falso Clementis nomine quidem vulgatis, quarum tamen origo saltem ad ipsum pertinet saeculum quartum, ut alia, quae insuper in medium proferri possent, documenta silentio praetermittantur. Nemo etiam est antiquorum SS. Patrum et scriptorum Ecclesiasticorum, qui S. Liturgiám non ab ipsis Apostolis, eorum nempe traditione repeteret. S. Epiphanius Apostolos Mysteriorum (ritus liturgico8 intelligit) auctores atque conditores fuisse testatur5). „Non his contenti sumus, inquit S. Basilius®), quae commemorat Apostolus aut Evangelium; verum alia quoque et ante et post (consecrationem) dicimus, tamquam multum habentia momenti ad Mysterium, quae ex traditione, non scripta accepimus. Apud S. Ambrosium7) habetur verbis parum mutatis illa pars Canonis: Quam oblationem tu Deus in omnibus — et illa: Qui pridie quam pateretur —- et illa: Unde et memores — et illa: Supra quae propitio. — Quae sunt quatuor potissimae partes Canonis. Quas partes S. Doctor allegat ex antiquo ritu Ecclesiae ad confirmandum id, quod eo loco tractat de veritate Corporis Domini in Eucharistia. Unde vetustas Canonis clare impatescit. Coelestino I. Papae tribuuntur, et certe saeculo quinto exarata sunt capitula nonnulla de gratia Dei, qnae in Conciliorum Collectionibus legun­tur, quorum auctor hanc memoratu omnino dignam, ac iccirco saepius iteratam senten­tiam protulit; „Obsecrationum quoque, ait, Sacramentalium sacramenta respiciamus, quae ab Apostolis tradita, in toto mundo, atque in omni Ecclesia catholica uniformiter celebran­tur, ut legem credendi lex statuat supplicandi*. Innocentius I. ad Decentium Eugubinum Episcopum scribens, ait: „Quis enim nesciat, aut non advertat id, quod a Principe Aposto­lorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari.-------Saepe Dilectionem Tuam ad Urbem venisse, ac Nobiscum in Ecclesia con­ve nisse, et quem morem vel in consecrandis Mysteriis vel in caeteris agendis arcanis te­neat, cognovisse indubium est.“ Vigilius Papa hac de re sic scribit8): „Ordinem quoque precum iu celebratione Missarum nullo nos tempore, nulla festivitate significamus habere divisum ; sed semper eodem tenore oblata Domino munera consecrare. Quoties vero Pa- schatis, aut Ascensionis Domini, vel Pentecostes, vel Epiphaniae, Sanctorumque Dei fuerit agenda festivitas, singula Capitula diebus apta subjungimus, quibus commemorationem sanctae solem nitatis, aut eorum facimus, quorum natalitia celebramus ; caetera vero ordine consueto prosequimur. Quapropter et ipsius canonicae precis textum dirigimus subter ad­jectum, quem Deo propitio ex Apóst,olica traditione suscepimus.“ Quae hic canonicae preces dicuntur, et ex Apostolica traditione susceptae asseruntur, respiciunt Canonem ') hde oratione. — *) 1. cit. — 2) in orat, in ejus laudem. —*) de scriptor. Eccles. — *) Haeres. 79. — •) 1. de Spirit. Sanet. ’) 1. 4. de Sacramentis. — •) epist. a. 538. scripta. —

Next

/
Thumbnails
Contents