Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
18 Missae, qui in omnibus Missis idem erat, neque mutationi obnoxius. Hinc in propatulo est, videlicet quidquid ad substantiam Sacramentorum pertinet, in quibus necessaria animarum subsidia, aut praecipua vis ineffabilis Sacrificii sita est, ab Apostolorum aevo ad nostra usque tempora semper fuisse in universa Ecclesia observatum. Haec pauca de antiquitate sacrae Liturgiáé nostrae in medium protulisse sufficiat, quae quemlibet ministrum Christi et dispensatorem Mysteriorum Dei, qui fidelis esse atque adinveniri vult, eo impellant est necesse, ut canitiem illius revereatur, ac eapropter ritus, quos illa complectitur, in sacra actione ad amussim observet, et Missae Sacrificium, qua par est, religione et diligentia peragat. Quod praestari nullo modo potest, nisi ea etiam observentur ad amussim, quae circa durationem, seu justum temporis spatium Missae impendendum statuta sunt. In mis- sali Rubrica haec leguntur : Sacerdos autem maxime curare debet, ut ea, quae clara voce dicenda sunt, distincte et apposite proferat; non admodum festinanter, ut advertere possit, quae legit; nec nimis morose, ne audientes taedio afficiat. Cardinalis etiam Bona, rerum li- turgicarum scientissimus, in eo libello, *) quo Sacerdotem, ut rite Sacrum peragat, instruit, haec tradit: „omnia verba, quae sive elata, sive submissa voce proferuntur, clare, distincte, ferventer, et absque ulla festinatione pronunciabis, nihil interim mente revolvens, quantumvis bonum et sanctum videatur, quod a propria et litterali verborum significatione alienum sit, ut te menti Ecclesiae conformes, quae omnes Missae preces, lectiones et sententias magno cum delectu ad Sacerdotis et adstantium instructionem ac devotionem selegit“. Scriptores autem, loquitur Benedictus XIV.3), juxta Rubricam temporis spatium, quod in Missae celebratione impenditur, duplex constituunt, videlicet interius et exterius, primum quidem in recta integraque verborum pronunciatione, in precibus cae- terisque rebus, quae a sacris Ritibus praescribuntur, attente decenterque absolvendis collocatur ; alterum vero illud est, quod pietati Sacerdotis liberum relinquitur. — Attentis his, quae praemissa sunt, quoad temporis spatium, per quod Missa lecta durare debeat, regula generalis est, Missam nec prolixiorem esse debere dimidia hora, ne ut Rubrica dicit, auditores taedio afficiantur, nec breviorem tertia horae parte. — Ex unanimi scriptorum opinione Missa ad tertiam horae partem saltem debet pertingere, neque horae dimidium excedere, notat nunc laudatus Summus Pontifex, qui etiam observat, Missam intra brevius temporis spatium sine gravi culpa celebrari non posse. — S. Alphonsus Ligour. plane ejusdem est mentis3) scribens: „Aliqui Sacerdotes eousque pertingunt, ut Missam intra horae quadrantem, vel etiam minus spatium absolvant, quod qualiter a peccato mortali excusari possit, non video, etiamsi sit Missa Defunctorum; fieri enim non potest, ut in huiusmodi temporis angustiis celebretur sine gravi perturbatione et syncopatione vocum ac caeremoniarum, sine gravi defectu reverentiae et gravitatis requisitae ad tantum Sacramentum, imo sine gravi scandalo ipsorum etiam saecularium“. — Grande opus est Missae Sacrificium digne omnipotenti Deo offerre; non enim offerimus hircorum aut vitulorum sanguinem, sed ipsum corpus Domini, quod in ara crucis pependit. Adeoque sanctitas in offerente requiritur, ut ait Estius 4): quae sita est in puritate animae, sine qua quisquis accedit, immunde accedit. — At vae miseris nobis, subjungit Bellarminus “), qui ») Tract. Asceti«. de Sacrificio Missae. — *) 1. cit. — s) Opuse. Sacrif. Sacerd. ad tr. Miss, adductus et reductus. Item Theol. mor. — *) in quatuor libr. Sentent. — 5) in Psal- 1, 31.