Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

9 II. jjChristus in ara crucis tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis“ ‘). Verum, quia per mortem eius Sacerdotium non erat extinguen- dum, in novissima coena, qua nocte tradebatur, ut Ecclesiae suae visibile sacrificium re­linqueret, quo cruentum illud, semel in cruce peragendum, repraesentaretur, eiusque me­moria usque finem saeculi permaneret, se Sacerdotem declarans secundum ordinem Mel- chisedech in aeternum constitutum, Corpus et Sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac sub earumdem rerum symbolis Apostolis tradidit, ut sumerent et iisdem, eorumque in Sacerdotio successoribus, ut offerrent, praecepit 2). Hoc est Sacrificium novae legis, quod vetera praefiguraverunt, sive natura duce oblata, sive divinitus instituta. Hoc Sacrificium est illa oblatio munda, per quam testatus est Deus, ab ortu solis usque ad occasum magnum futurum nomen suum in gentibus3,). In hoc Sacrificio eadem est victima; quae in ara crucis, nimirum Jesus Christus Sacerdos, seu Minister Principalis, semper vi­vens ad interpellandum pro nobis 4); nam quemadmodum in ara crucis semet obtulit, ita super altaria nostra sese ultro offert aeterno Patri, haud quidem cruento modo, sed incru­ento, quia resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabiturs). Nos autenq qui Sacrificium peragimus, non nostram, sed Christi personam sustinemus, quando eius Corpus et Sanguinem conficimus. Est itaque sacrificium, quod in Missa peragitur, unum et idem cum sacrificio crucis, non tantum sacrificium laudis et gratiarum actionis, vel nuda commemoratio sacrificii in cruce peracti, sed vere propitiatorium °). Quare si puro corde, accensa fide, et intimo peccatorum nostrorum dolore affecti hanc sanctissimam hostiam im­molemus et offeramus, dubitandum non est, quin misericordiam a Deo consequamur tem­pore opportuno : nec tantum prodest immolanti et sumenti, sed omnibus fidelibus, sive no- biscum in terris vivant, sive jam in Domino mortui nondum plene sint expiati. Sed si.haec vera sint, sunt autem verissima, quia divinitus revelata et definita, si proinde Missa sit incruentum Sacrificium, per quod nos Christo, ipsiusque passionibus divi­nitus communicamus, ut docet S. Gregor. Naz. 7), si sit Sacrificium Sanctorum, quod Corpus ems est, quemadmodum S. Augustinus loquitur 8), porro, si quoties huius hostiae comme­moratio celebratur, opus nostrae redemtionis exercetur, ut orat Ecclesia 9), si tandem inter °fficia, quae aguntur in Ecclesia, nihil dignius est et solemnius Missa, prout testatur S. An­toninus 10), quid existit, quod majore cordis puritate, et profundiore reverentia tractare nos oportet, quam Sanctissimi huius Sacrificii mysteria? De reverentia jam ab ipso cele­rante eiga boc Sacrificium exhibenda Tridentina Synodus sic nos instruit “): „Quanta cura adhibenda sit, ut sacrosanctum Missae Sacrificium omni religionis cultu ac veneratione Ephcs. 5, 2. — •) Eccl. 22. 19., item Trident. Sess. 22. c. 1. — *) Malach. 1, 11. — 4) Hebr. 7, 24. — Kom. 6, 9. — «) Trid. 1 c. can 3. — ’) Orat- lin Julian. — *) 1. 2.quaest. evangelicar. — •) in Missa Domin. IX. post Pentec- “) 3. Par. Summae tit. 13. — n) sess. 22. decret. de observ. et evit. in celebr. Missae. Nr. 760. Qua pietate ac religione, reverentia item S. Mis­sae Sacrifi­cium celebra­re oporteat.

Next

/
Thumbnails
Contents