Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

10 celebretur, quivis facile existimare poterit, qui cogitant, maledictum in sacris litteris «um vocari, qui facit opus Dei negligenter. Quod si necessario fatemur, nullum aliud opus adeo sanctum ac divinum a Christifidelibus tractari posse, quam hoc ipsum tremendum mysterium, quo vivifica illa hostia, qua Deo Patri reconciliati sumus, in altari per Sacerdotes quotidie immolatur: satis etiam apparet, omnem operam et di­ligentiam in eo ponendam esse, ut quanta maxima fieri potest interiori cordis munditia et puritate, atque exterioris devotionis ac pietatis specie peragatur“. Proinde addit: „Cum igitur multa jam sive temporum vitio, sive hominum incuria et improbitate irrepsisse videantur, quae a tanti sacrificii dignitate aliena sunt, ut ei debitus honor et cultus ad Dei gloriam et fidelis populi aedificationem restituatur, decernit sancta Synodus, ut Ordinarii locorum Episcopi ea omnia prohibere, atque e medio tollere sedulo curent, ac teneantur, quae vel avaritia, idolorum servitus, vel irreverentia, quae ab impietate vix sejuncta esse potest, — introduxit“. Idem praecepit Clemens XI.') scribens; „Majori super omnem dicendi modum diligentia, ac studio curare debes, ut Missae Sacrificium, quo nihil divinius excogitari potest, per Presbyteros celebretur non tantum ea morum puritate, quae ipsos decet, qui singulis diebus Deo Patri coeleste holocau­stum offerunt Unigeniti Filii, — — verum etiam, ut sacras caeremonias in Rubricis prae­scriptas sedulo, pieque observent. Id enim necessario requiritur, ne Sacerdos inter ho­mines Deumque positus ad ipsius iracundiam sedandam, si negligenter, immodesteque suo munere fungatur, Deum magis irritet“. Patres itaque Tridentini declarant, maledictionem a Jeremia2) prolatam in negligenter exequentes functiones sacras, intelligi praecise fulminatam in Sacerdotes, sine debita reverentia, ac gravitate Missam celebrantes, huiusmodique negligentiam eam invehere irreverentiam, quae ab impietate vix sejuncta esse potest. — In eodem Concilio Tridentino3) definitum legimus: „Si quis dixerit, approbatos Ecclesiae ritus in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut sine peccato a mini­stris omitti pro libito, aut in alios mutari posse, — anathema sit“. — Idem confirmat de Sacrificio Missae vetando, ne ritus alii, aut aliae caeremoniae et preces in celebratione Missarum adhibeantur praeter eas, quae ab Ecclesia probatae, ac frequenti et lau­dabili usu receptae fuerint.4) Haec ibi commemorata solemnis administratio certe in Missa fit, sive sit ea cantata sive lecta vel privata; et ritus, qui habentur in Missali Romano, indubie sunt Ecclesiae Catholicae recepti et approbati, quemadmodum patet ex Bulla S. Pii V.5), quae sic habet: „Mandantes et omnibus districte praecipientes in virtute s. obedientiae, ut Missam juxta ritum, modum, et normam in Missali prae­scriptam decantent et legant.“ Bulla, inquit S. Alphonsus Liguor.6), duplex continet prae­ceptum et quidem grave, cum praecipiat districte et in virtute s. obedientiae, unum de non addendis aliis caeremoniis et aliis precibus non recitandis, praeterquam in Missali praescriptis, alterum de celebrando juxta ritum, modum et normam Missalis. Si autem ritus et caeremoniae in Missa eum in finem ab Ecclesia praescriptae fuerint, ut debita prae­stetur reverentia ergatam Venerabile Mysterium, ipsas exhibendo eo cum decore et gravitate, quae majestati tanti Sacrificii conveniunt; quomodo unquam levis censeri poterit irreverentia ‘) Encycl. 16. Mart. 1703. ad univ. Eppos exarata. — *) 48, 10. — *) Sess. 7, can. 13. — *) Sesß. 22- decr. cit* — *) Quo primum tempore 29. Jul. 1570. — «) Theol. mor. t 2.

Next

/
Thumbnails
Contents