Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XV.
102 Nr. 4084. Liber scholasticus „Ka* tholikus nép" iskolai földrajz“ commendatur. Nr. 4085. Beneficium parochiale Naszvadense per mortem vacans concursui exponitur. Nr. 4086. Statio docentis in Duna- ujfalu, filia matris Magyarból publicatur. Nr. 4087. Statio docentis in Nagy- bölgyeny, filia matris Korosa vacat. Nr. 4088. Statio subdocentis in Koross currentatur. gatásban részesíteni méltóztassék. Budapest, 1879. augustus 13-án. A minister ur meghagyásából: Gönczy Pál s. k. ministeri tanácsos.“ Strigonii, die 1-a Septembris, 1879. A. Dre Paulo Seidl, Parocho Pátkaensi in Dioecesi Albaregalensi pro popularibus scholis cath. sub titulo „Katholikus népiskolai földrajz“ concinnatum opusculum, quod in bibliopolio Petri Klökner Albae-Regiae pretio 30 xr. acquiri potest, ob solerter et praescripta in extensione etiam ad captam respectivae juventutis rite digestum eius argumentum attentioni DD. Inspectorum dictarum scholarum, atque per hos et eorum, quorum praecipue res haec spectato munere suo interest, hisce commendo. Strigonii, die 1-a Septembris, 1879. Vigesimus primus mensis Augusti dies supremus fuit Vincentio Gyiirky, Parocho Naszvadensi, qui eodem placide in Domino obiit, postquam diuturni morbi molestias patienter toleravisset, et Sacramenta moribundorum suscepisset. Pro beneficio parochiali, quod tenuit, praesentibus concursus, usque finem labentis mensis duraturus, publicatur. Strigonii, die 1-a Septembris, 1879. Pro hac labii hungarici statione concursus in diem 29-ain lab. defigitur. Emolumenta sunt : in ipsa vicinitate domus 3 jng. agrorum, propriis viribus cultivanda, et 300 fini v. a. e Cassa Communitatis; habitatio autem consistit in uno cubili, culina, camera, stabulo et hortulo. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Dunaujfalvensi inscribendi exhibeantur ARD. Josepho Ferenczy, Surr. VADiacono et Parocho Ivánkaensi. Strigonii, die 1-a Septembris, 1879. Pro hac labii slavici statione concursus in diem 29-am lab. defigitur. Emolumenta eiusdem praeter liberam habitationem, quae uno cubili, culina, ca- ,mera et horto postdomali 400 org. □ absolvitur, consistunt in 300 finis v. a. Recursus Senatui sehol. cath. in Nagybölgyény inscribendi exhibeantur ARD. Vilhelmo Szecsányi, VADiacono et Parocho Prassiczensi. Strigonii, die 1-a Septembris, 1879. Pro hac labii slavici statione, cuius annua emolumenta 200 flnos efficiunt, unde tamen subdocens 100 flnos pro victu cantori-docenti solvere tenetur, concursus in diem aeque 29-am curr. defigitur cum eo, ut qui stationi huic admoveri optant, supplices suos, Senatui sehol. cath. in Koross inscribendos, ARD. Vilhelmo Szecsányi, VADiacono et Parocho Prassiczensi exhibeant. Strigonii, die 1-a Septembris, 1879. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.