Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVI.
103 XVI. Duo e Congregatione SSmi Redemptoris Presbyteri sancti et doctissimi sui Fundatoris opera omnia, in linguam gallicam translata, typis evulgare proposuerunt, quorum studia Summus Pontifex Leo XIII. non solum probat, sed hac eadem occasione in Rescripto, ad editores directo, summis encomiorum laudibus ipsa, quae edentur opera, celebrat. Siquidem autem laudes, quae in ingenii foetus sanctissimi Auctoris ab Ecclesiae visibili Capite congeruntur, ad penitius noscendam operum S. Alphonsi de Ligorio indolem plurimum profecto faciant, atque ita comparatae sint, ut nos ad studiose diligenterque legendos illos libros, et adoptanda, sequendaque, quae ibi proponuntur, principia potentius excitent, impetrare a me haud pptui, ut Apostolicum Rescriptum ad notitiam V. Cleri non perferrem, cuius tenor est sequens : Nr. 4560. De operibus S. Alphonsi de Ligorio Rescriptum Aplicum. „LITTERAE SSMI D. N. LEONIS PAPAE XIII. DE OPERIBUS SANCTI ALPHONSI MARIAE DE LIGORIO ECCLESIAE DOCTORIS. Dilectis Filiis Leopoldo Josepho DUJARDIN et Julio JACQUES, Presbyteris e Congregatione Sanctissimi Redemptoris. LEO PP. XIII. Dilecti Filii, Salutem et Apostolicam Benedictionem! Licet universum iam orbem pervaserint, non sine amplissimo christianae rei emolumento, scripta Sancti Doctoris Alphonsi Mariae de Ligorio, Dilecti Filii, ea tamen magis adhuc magisque vulgari desiderandum est et ad manus omnium traduci. Scitissime nam Ille catholicas veritates omnium captui accomodavit, omnium morali regimini prospexit, mirifice pietatem omnium excitavit, et „in media saeculi nocte errantibus viam ostendit, qua, eruti de potestate tenebrarum, transire possent in Dei lumen et regnum.“ Et sane firmissimis argumentis divinam revelationem munivit contra Deistas; veritatem fidei nostrae strenue defendit; efficacissime asseruit immaculatum Deiparae conceptum; nervosissime propugnavit Romani Pontificis primatum et infallibile magisterium; divinae Providentiae consilia in comparanda per Jesum Christum hominum salute docte pieque illustravit; psalmos et cantica aptissimis ad fovendam Clericorum pietatem commentariis exposuit ; Ecclesiae gloriam ostendit in triumphis martyrum ; editis historia liaeresum et opere dogmatico acriter perstrinxit haereses omnes, sed praesertim iansenianos et fe- bronianos profligavit errores tunc maxime gliscentes, et monstrosarum illa opinionum segete graves, qua nunc religiosae civilisque societatis fundamenta quatiuntur: et quam