Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

98 Habitatio praeter conclave scholae consistit in uno cubili, culina, camera et stabulo. Supplices Senatui schol. cath. in Prencsfalu inscribendi exhibeantur aRD. Samueli Pósch, VADiacono et Parocho Szenográdensi. Strigonii, die 24-a Augusti, 1879. Nr. 3922. Statio docen­tis et canto­ris in Ma­gyarfalva Vacat. Pro hac labii slavici statione concursus in diem 25-am Septembris, a. c. defigitur. Emolumenta eiusdem sunt: qua docens percipit e Cassa Communitatis 250 flnos; — qua cantor autem habet 2*/2 jug. terrae arabilis, quae ipse cultivat; titulo lecticalis 14 metr. pos. siliginis; e stola incirca 25 flnos; e Cassa Ecclesiae pro pistura hostiarum 4 flnos; denique praeter 40 fasciculos ramorum 3 orgias ligni focalis, unde tamen et conclave scholae calefactione providere obligatur. Habitatio consistit in duobus cubilibus, culina, camera pro ligno, cellario et stabulo cum adjacente horto exiguae extensionis. Recursus Senatui schol. catb. in Magyarfalva inscribendi exhibeantur ARD. Nicolao Teőreős, VADiacono et Parocho Stomfaensi. Strigonii, die 24-a Augusti, 1879. Nr. 3923. Stationes subdoeentum in Sándorf et Czerova con­cursui expo­nuntur. Pro his neoerectis labii slavici stationibus, quarum singulae libera habitatio, in­super in Sándorf 300, in Czerova autem 365 fini et 2 orgiáé ligni adnexa sunt, concursus in diem 2-am Octobris, a. h. defigitur cum eo, ut qui iisdem potiri voluerint, recursu3 suos Senatui sehol. catb. in Sándort, et resp, Czerova inscribendos, ARD. Stephano Belicza, VADiacono et Parocho Oppidi Szenicz exhibeant. Strigonii, die 24-a Augusti, 1879. Nr. 3924. Statio Ma­gistrae in ca­pitali schola elem. cath. Oppidi Gal- gócz vacat. Pro hac statione, pro qua quidem et docentes poterunt concurrere, praeferen­tiam tamen magistrae obtinebunt, concursus in diem 2-am Octobris, a. b. defigitur cum eo, ut qui stationem hanc, cuius annua emolumenta praeter liberam habitationem in 300 finis consistunt, consequi cupierint, supplices suos, Senatui schol. cath. Oppidi Galgócz inscri­bendos, ARD. Eugenio Melcsiczky, VADiacono et Parocho Hrádekensi praesentent. Strigonii, die 24 a Augusti, 1879. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents