Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

99 XV. DECRETO S. CONGREGATIONIS INDULGENTIARUM ET RELIQUIARUM, QUOD SONAT: „Cum Sanctorum Martyrum et aliorum cum Christo viventium Sancta Corpora, quae viva membra fuerunt Christi et templum Spiritus Sancti, a fidelibus veneranda sint; multa enim beneficia per ea a Deo hominibus praestantur; ut eorum venerationi consulatur utque omnis turpis quaestus eliminetur, non semel leges ecclesiasticae, sed et eiviles latae fuerunt. Siquidem cap. 3. Cod. de Sacrosanctis Ecclesiis statutum fuit: Nemo Martyres distrahat, nemo mercetur. Iam vero abhinc nonnullis annis, suffragantibus rerum ac temporum adiunctis, abusus irrepsit, ut homines catholicae fidei osores et turpis lucri avidi, Sacras Reliquias uudequaque exquisitas et arreptas et authenticitate pollentes, Romae potissimum, magno fidelium et maxime advenarum scandalo vendere non erubescant. Id cum Sanctissimo Domino Nostro Leoni PP. XIII, innotuerit, Eadem San­ctitas Sua volens huic malo occurrere, et simul Sacrarum Reliquiarum, quantum fieri potest, recuperationi studere, sacrorum canonum statutis inhaerens districte praecepit, ne Christifideles sub quolibet praetextu, etiam redimendi, Sacras Reliquias et Sanctorum exuvias, licet capsula reconditas et sigillo munitas, tam in Urbe, quam extra emere aut mercari praesumant. Insuper mandavit, ut quicumque Sacras Reliquias, quae venales prostent, invenerit, Locorum Ordinarios commoneat, quorum intererit opportune providere. Hoc propterea Decretum Idem Sanctissimus Dominus Noster fieri et publicari mandavit. Datum Romae ex Secretaria Sacrae Congregationis, Indulgentiis Sacrisque Reli­quiis praepositae, die 21-a Decembris, 1878. Al. Card. Oreglia a S. Stephano Praefectus. A. Panici Secretarius. “ Strigonii, die 1-a Septembris, 1879. Nr. 4080. Emere aut mercari S. Reliquias prohibetur Quali e materia cruces stationum viae Crucis inomisse fieri et quomodo iis­dem superponi debeant, ut sic et conditionibus ad acquisitionem indulgentiarum neces­sariis satisfiat, docet sequens a Sacra Congregatione Indulgentiarum ad postulationem Episcopi Auranensis hoc in merito editum DECRETUM. „In Gallia mos invaluit quatuordecim tabellas una cum crucibus pro stationibus viae Crucis ex ferro, saepe in typos fuso condendi, quibus ferreis crucibus inversis totidem ligneae applicantur, quae tamen nullo videri possunt modo a coram adstantibus. Cum Nr. 4081. Decretum S. Congr. Indul­gentiarum quoad cruces stationum viae Crucis, e quali materia parandas, ut rite bene­dici et indui gentiae per­eas lucrari possint.

Next

/
Thumbnails
Contents