Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

87 Christi, servatis tamen rubricis, et firmis remanentibus quoad ecclesias privilegium ha­bentes vel ampliore ritu, vel alia die, vel diverso officio festum illud celebrandi, singu­laribus induitis ab Apostolica Sede hucusque concessis. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Die 23. Augusti 1856.“ Patet hinc, in Archi-Dioecesi hac ab omnibus et singulis recitandum esse Of­ficium, cuius Invitatorium sic incipit: „Christum pro nobis passum, venite adoremus.“ Missam autem dicendam esse, cuius Introitus ita habet: „Miserebitur secundum multitu­dinem miserationum suarum“ etc. E quo Decreto id quoque colligitur, festum SSmi Cordis D. N. J. C. in universa Ecclesia necessario celebrandum venire, nec a lubitu cuiuscunque dependere, an illud celebretur. Strigonii, die 18-a Augusti, 1878. Decretum sic sonat. Summus Pontifex Pius VI. per Rescriptum datum Florentiae die 2. Januarii 1792 concessit Indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum Christifideli- bus, qui cum debitis dispositionibus „Templum, Oratorium seu Altare, ubi Sacra Cordis D. N. J. C. imago publicae venerationi, decenti forma quae convenit, ut moris est, exposita habeatur, pie visitaverint, nec non per aliquod temporis spatium iuxta mentem S. S. Deum oraverint.“ Hinc Rev. P. Ramiere Soc. Jesu S. Congregationi Indulgentiis SSque Reliq. praepositae infrascriptum proposuit dubium: „ Utrum Redemptoris imaginibus, in quibus SSmi Cordis Imago extrinsecus non appareat, applicari possit concessio Indulgentiae a sa. me. Pio VI. facta pro qualibet oratione, quae fiat coram Imagine aliqua SSmi Cordis Jesu publicae venerationi exposita ? Emmi Patres in Congregatione generali habita in Palatio Apostolico Vaticano die 14. Decembris 1877, auditis Consultorum votis rebusque mature perpensis respon­derunt : Negative. Et facta de praemissis relatione SSmo D. N. Pio Papae IX. ab in- frascripto Secretario in audientia habita die 12. Januarii 1878, Sanctitas Sua resolutio­nem S. Congregationis approbavit. Datum 12. Januarii 1878. — A. Card. Oreglia a S. Stefano, Praef. — A. Panici, Secr. Strigonii, die 18-a Augusti, 1878. R. C. ope Decreti, sub 30. Januarii huius anni editi, sequens formular orationis pro benedictone approbavit, quam neomystae post primam suam Missam et( deinceps per totam Octavam impertiri solent. „Oremus! Deus, qui charitatis dona per gratiam Sancti Spiritus tuorum fide­lium cordibus infudisti, da famulis et famulabus tuis, pro quibus tuam deprecamur cle­mentiam, salutem mentis et corporis, ut te tota virtute diligant, et quae tibi placita sunt, tota dilectione perficiant. Per Christum Dominum nostrum. R. / Amen. Post eam dicatur : Benedictio Dei Omnipotentis, Patris f et Filii et Spiritus Sancti, descen­dat super vos (vel super te) et maneat semper. Amen.“ Patet, orationem ipsam e Missali „pro devotis amicis“ desumptam esse. Strigonii, die 18-a Augusti, 1878. Nr. 3802. S. C. Indul­genti arum Decretum re­late ad ima­gines 8Smi Cordis Jesu. • Nr. 3803. Formular arationis pro impertienda per neomytaa benedicti- >ne, per S. R. C. appro­batum.

Next

/
Thumbnails
Contents