Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

88 Nr. 3804. De ordine, per Rituale praescripto, sepeliendi parvulos ob­servando. Nos, qui Christiano censemur nomine, sepulchri honorem corporibus reli­giose deferimus, quia post saeculi servitutem beatam resurrectionem expectamus. Cum enim fide divina pro certo teneamus, quod „oporteat corruptibile hoc induere incorru- ptionem, et mortale hoc induere immortalitatem“1) S. Mater Ecclesia filios suos, quos in lavacro Baptismi Deo genuit et coelo, et quamdiu in hac mortali vita peregrinan­tur a Domino, salutaribus quibuscumque praesidiis ad aeternam consequendam salutem roborare atque instituere non desinit, illos etiam hac vita functos maternis vel ut ulnis amplectitur, et dum animas piis ad Deum precibus, sacrificiis, et omni suffragiorum genere juvare adnititur, ut citius expiatae ad portum pertingant aeternae felicitatis, cor­pora etiam religioso prorsus ritu sepulturae mandare non negligit. Dupplicem autem in sepeliendis defunctorum fidelium corporibus modum sive ritum praescripsit et adhibet Ecclesia. Alium in adultis, et alium in parvulis sepelien­dis, quemadmodum videre est in Rituali Romano, atque etiam in Archi-Dioecesano. Modum sepeliendi adultos exhibet in Rituali Exequiarum Ordo, a quo distinctus est „Ordo sepeliendi parvulos.“ Posterior hic Ordo, sive ritus ex toto differt a priori, sive Ordine Exequiarum; nihil enim ille habet moeroris, nihil tristitiae, nec perficiendus in paramentis nigri, sed albi coloris, totusque in eo versatur, ut in defunctis parvulorum corporibus, sepulturae mandandis, honorentur Spiritus Sancti templa et baptismalis non dissipatae innocentiae reliquiae, atque ut exprimatur fides futurae resurrectionis, aut vero, ut Deo gratiae agantur, qui parvulorum animas Baptismi Sacramento sanctificatas sine ullo suo merito, cuius nondum erant capaces, sine periculo salutis, ad aeternam vitam illico dignatus est evocare, juxta illud divini Salvatoris : „Sinite parvulos — ad me venire: talium est enim regnum coelorum“ 2). Quod cum ita sit, quando adhibendus veniat ritus sive Ordo sepeliendi par­vulos ? Quaestionem nullus recte solvet, qui nescit, quinam nomine infantium, et qui­nam nomine parvulorum intelligendi sint? Inter infantem et puerum, sive parvulum, ait Baruffaldus, Commentariorum ad Rituale Romanum doctissimus Auctor 3), quod in­fans dicitur ille, qui noviter natus est, et neonatus appellatur: adeo, ut etiam talis nominetur, qui nondum natus sit, et adhuc in utero matris clausus existat, juxta illud Lucae: „Exuitavit infans in utero ejus.“ Puer vero dicitur, qui non amplius fasciis involutus est, et de se ambulat, manducat, loquitur, et alia facit huiusmodi, usque ad se­ptimum annum. Nomine parvulorum igitur intelligendi sunt infantes et item proles utriusque sexus baptisatae, quae septimum aetatis annum nondum superaverunt, et nec doli, nec Sacramentorum suscipiendorum sunt capaces. Hae solae proles parvulorum nomine in sensu Ritualis veniunt, haeque solae, nec aliae sepeliendae sunt juxta ritum, qui in Rituali praescribitur sub hoc titulo: „Ordo sepeliendi parvulos“. Sacri Curiones proinde, qui pueros vel puellas septennio maiores adhuc ta­men ita, prout Ordo sepeliendi parvulos praestituit, sepelirent, male agerent, ut oppido liquet e decisione, sive responso, quod S. Rituum Congregatio ad quaestiones sibi ex incidenti sequentis casus propositas deprompsit: „Mortuus est puer annorum novem non completorum, cuius simplicitatem, innocentiam, integritatem cum eius Parochus per­1) 1- Cor. 15, 53.— 'J Matth. 19, 14. — *) tit. Quadragesimo. —

Next

/
Thumbnails
Contents