Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
34 gravissimo huic malo pararetur. Nec praeterea animum non adiecit ad rempublicam opportunis institutis et legibus iuvandam, ac optans, ut praemia et incitamenta civibus praesto essent, nova honorum ornamenta remunerandis optime meritis constituit. Quod autem fuerit eius studium in iis, quae ad externum urbis decus, et ad vitae civilis utilitatem pertinent, ostendunt publica opera, Eius auspiciis et munificentia perfecta, ostendunt viae militares restitutae, aquae deductae, clivi Aricini, opus ausus romanorum tempójúm repraesentans, maxima aedificia in usum pauperum excitata. Docent etiam instituta, quibus rei agrariae prospexit, monumenta vetera alia a squalore eruta, alia in apricum prolata, docent efiossa ex colonia Ostiensi marmora ac signa, qua in re effecit, ne haec urbs Pompeianarum antiquitatum opes, Campaniae oris invideret. Neque in tantis his molitionibus, quibus lucri opportunitatem operariorum classibus sapienter aperiebat, unquam passus est vel in magnis publici aerarii angustiis, ut sui cives novis vectigalibus gravarentur. Mirabitur sane posteritas P. E., quod tantus hic Princeps potuerit regno et libertate spoliari; at hoc iniquitate hominum et temporum, bonis omnibus intimo dolore affectis, per summam iniuriam passus est, sed ita passus, ut dignitatem et principalia S. Sedis iura impavide sustineret, ita passus, ut omnia quae poterat praesidia ad impedienda vel minuenda publica civium mala tum animorum tum praesentis vitae adhiberet, ita passus, ut civibus suis, qui publica munera gesserant, sua stipendia servaret, effecitque charitate sua, ut ii, qui paternum Eius imperium non amplius sentiebant, patris tamen animum et opem experirentur. 0 Pie! nostrae lacrimae fortasse consumentur, sed de Te cogitare nunquam poterimus, quin semper infixus in animo haereat dolor. At aliud etiam fuit illustre spectaculum ac decus, quod Princeps Optimus populo Christiano praebuit ac contulit, magnarum scilicet exempla virtutum, quae in eo ita singulae nitebant, ut in una aliqua seorsim excolenda Ipsum se exercuisse putares, sic iunctae lucebant universae, ut utra alteri praestaret non facile iudicasses. Aliis quidem aetatibus Deus inter Ecclesiae membra extulit viros, quorum praecipuus sanctimoniae splendor oculos omnium ad se potenter raperet, hoc autem aevo magnarum virtutum lumen in ipso visibili Ecclesiae capite ostendere voluit, ac in eo tamquam splendidam facem edito e loco exhibuit, quam omnes gentes aspicerent, ac ducem lubrico in tramite sequerentur. At quaenam fuit huius lucis vis, magnitudo ? Ut taceam de iis virtutibus, quae in sanctuario pectoris abditae testem habuere Deum, et eos, qui consuetudine optimi Pontificis frueban- tur, nemo non admirabatur in Ipso praeclaram vitae innocentiam, humilitatem in imperio, mdefessam in rebus Ecclesiae curandis contentionem, humanitatis gratiam, quam totius oris dignitas, et suavis ille oculorum coniectus augebat, ac praesertim vim illam, qua erat potens et dominator sui, ac rex eius regni, quod iniquitas hominum ei eripere non poterat. Nemo non suspexit firmam illam fiduciam, qua nitebatur in Deo, ex qua ea constantia et fortitudo invicta manabat, qua frangi flectique nescius restitit semper Ecclesiae oppugnatoribus, ac iniquas eorum spes labefactavit. Insidet autem animis vestris Emmi Patres luctuosa recordatio maloiam publicorum, quae saepe Ille in amplissimo caetu vestro cum magno dolore recensebat, nostis etiam acerbissimos dolores, quibus Ipse diu cruciatus fuit, at pariter in his omnibus nostis, qua aequitate animi divinae voluntati subiecti, qua patientia et oris serenitate, tot mala perferebat. Eius autem charitatis in Deum praeclara argumenta sunt fervidae preces, quas