Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

35 din producebat, animi fervor, cum rei divinae operaretur, ac questus et lacrimae, quas nullus privatus dolor, sed iniuriae divino numini illatae ex ore et oculis eius saepissime expresserunt. Voluit Deus, ut Sancta haec Sedes bonis suis inique ereptis, admirando pietatis exemplo omnium orbis fidelium amplis muneribus et largitionibus iuvaretur; at Optimus Pontifex charitate erga dominicum gregem incensus, non ea ad augendum dignitatis suae splendorem, non ad opes suorum amplificandas, sed ad Religionis praesidium, ad sublevan­dam familiam Christi perpetuo contulit, quae in hac urbe et ubique locorum tum in priva­tis, tum in publicis calamitatibus Eum semper solatorem ac patrem invenit. Qua in re cer­tare quodammodo visae sunt divini largitoris benignitas et inexhausta Pontificis bene­ficentia, ut quo magis iste, quae praesto erant, in egentium subsidium erogaret, eo maiori liberalitate opes ex toto orbe in unius gremium affluerent. Ex hoc virtutum splendore, qui omnium oculis emicabat, factum est, ut fidelis popu us Pastorem suum non modo dum viveret quasi caelitem degentem in terris venera­bundus suspiceret, sed etiam in obitu virtuti Eius testimonia luculenta praeberet, quod nos in hac urbe commotis animis conspeximus, concurrentibus ingenti agmine civibus et adve­nis ad exuvias Eius, ut extremo officio novisque cum lacrimis filialem venerationem et pietatem patri merentissimo testarentur. Merito utique, vos Populi fideles, merito etiam tu urbs nostra carissima tanti Pontificis desiderio commoti estis: intellexistis enim, quantam bonorum iacturam in funere Eius fecistis, qui erat clypeus ac solamen Ecclesiae, exem­plum sanctimoniae, magister et adsertor iustitiae ac veritatis. At quae unquam gloria cum ea comparari queat, quam ipse, dum iniquitates hostium perferret, a Deo et ab hominibus assequebatur? Totum enim tribulationum eius tempus quasi cursus quidam gloriae, et continens triumphus fuit. Primum quidem talis erat eius senectus in tot acerbitatibus, ut quod Hieronymus de Paulo Concordiensi ait, non memoriae tenacitatem antiquior aetas dissolveret, non calidi acumen ingenii frigidus san­guis obtunderet, non contractam rugis faciem arata frons exasperaret. Futurae resurrectio­nis virorem in eo Dominus ostendebat, ut peccati sciremus esse, quod caeteri adhuc viven­tes praemoriuntur in carne, iustitiae, quod ipse adolescentiam in aliena aetate mentiretur. Pastores autem et Fideles Ecclesiae ingentem Pontificiae virtutis speciem in illo intuentes, eius laudes, ut nostis, publicis celebrabant litteris, laboranti fidem ei amorem suum profitebantur, nullum largitionibus modum inaudito exemplo statuebant, ex dissitis regionibus confluebant ad Patrem, ac memorias Eius summo studio quaerebant, quas veluti sacra pignora religiose servarent. Sed inter has glorias eae praecipua quadam luce nituerunt, quas Ipse obtinuit, cum Deo largiente Sacerdotalem Jubilaeum attigit, et cum Romani Pontificatus spatium ultra B. Petri annos, et ultra quinquagesimum annum ab Episcopali dignitate accepta propagavit. Plurimi ex vobis, P. Emmi, qui dierum illorum gratulationem et laetitiam viderunt, sciunt optime, quam illustria, quam augusta ea spe­ctacula fuerint, quos intimos sensus excitarint, ut eorum recordatio nulla diuturnitate tem­poris possit extingui. Hostes enim Eius ante annos e vivis evanescebant, at Ipse retributio­nem peccatorum videns, dierum longitudine repletus, vitali vita et gloriae amplitudine fruebatur. Putabant impii, tantum Pontificem se vicisse, et oppressa potestate Eius, Pontifi­catus vim simul obruisse, at orbis interea universus Eum venerabatur, et sentiebat ac prae­dicabat Eum esse hostibus suis, eorum invidia et vexatione maiorem.

Next

/
Thumbnails
Contents