Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
19 111. Dubia circa Missam de Requiem. Reverendissimus Dominus Raphael Ammirante, Episcopus Nucerinus Paganorum exposuit in quadam Collegiata Dioeceseos suae adesse obligationem celebrandi per annum nonnulla funera, quae sunt applicanda pro Benefactoribus, quumque ipsa nullam habeaDt fixam diem, persolvuntur, quando per ritum diei fas est. In his dicitur cum cantu Missa, quae est de quotidianis. Plurimae vero quum exortae sint controversiae circa hanc Missam, praefatus Episcopus insequentia dubia Sacrorum Rituum Congregationi solvenda proposuit, nimirum: Dubium I. Utrum in hac Missa solemni dici debeant tres Orationes, uti iacent in Missis quotidianis, sine ulla mutatione? Dubium II. Utrum liceat vel debeat mutari secunda Oratio cum illa, quae post Missas quotidianas inter diversas reperitur, signata Nr. 11 vel 12? Dubium III. Utrum haec tantum Oratio signata Nr. 11 vel 12? Dubium IV. Quum sermo sit de eisdem Missis quotidianis cum cantu celebrandis, estne eadem regula servanda, quando funus celebratur pro uno defuncto vel una defuncta circa numerum et mutationem secundae Orationis ? Dubium V. Quum dies anniversaria obitus vel depositionis alicuius defuncti sit dies privilegiata aeque ac dies 3 et 7 vel 30, potestne in Missa, quae celebratur solemni- ter in die anniversaria, dici nomen defuncti vel defunctae, ut fit in die 3, 7 et 30 ? Dubiam VI. Quum fiat funus cum aliqua solemnitate, potestne in Missis quotidianis dici nomen defuncti vel defunctae, quando mutatur secunda Oratio? Dubium VII. Quum celebrationem Missae solemnis praecedat frequenter recitatio Officii Defunctorum, potestne in Oratione, quae dicitur in die Anniversaria, addi nomen defuncti vel defunctae? Sacra vero Congregatio referente infrascripto Secretario propositis dubiis respondendum censuit: Ad I. II. et III. In Missis quotidianis de Requiem, quae solemniter cantantur, una tantum Oratio dicenda (excepta prima die mensis et Feria II.) et in casu solum illa signata Nr. 11 vel 12, quae est pro pluribus defunctis; et dentur Decreta in una Minorum Sancti Francisci de Observantia diei 16. Aprilis 1853. ad XXII. et in una Briocen. diei 12. Augusti 1854. ad XI. ') Ad IV. Provisum in responsione superiori, et Oratio conveniens esse debet personae aut personis, pro quibus celebratur. Nr. 730. Dubia circa Missam de Requiem a S. Cong. Rituum resoluta. ’) „An quoties Missa de Requiem quotidiana decantatur eum Diacono ct Subdiacono, una tantum Oratio in ea dicenda sit (excepta prima die Mensis et Feria secunda), vel requiratur etiam concursus et pompa exterior, uti opinatur Cavalieri explicans illud solemniter Rubricae Missalis T i t. V. n. 3.“ S. R. C. resp. Affirmative ad 1. part. Negative ad 2, die 16. Apr. 1853., in una Or d. Min. s. Franc. deObse r v. ad 22. (5183). ■— Et i n Briocen., die 22. Aug. 1854, ad 11 (5208), interrogata: „Utrum secunda Oratio semper mutari possit, et ejus loco Oratio pro defuncto aut defuncta-“ S. C. respondit: „Unicam Orationem dicendam in Missa de Requiem cum cantu pro anima illius, quam designat eleemosynam exhibens.“