Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

20 Ad V. VI. et VII. Orationes, in quibus Littera N. non invenitur, tam in Missa, quam in Officio sine nomine legendae et dentur Decreta in una Viglevanen. diei 7. Aprilis 1832. et in una s. Marci diei 22. Martii 1862. ‘) Atque respondit et servari mandavit. Die 19. Junii 1875. Strigonii, die 25-a Januarii, 1878. Nr. 731. Instructio pro Sacerdo­tibus, facul­tate delegata Summi Ponti­ficis benedi­cendi rosaria, coronas etc. provisis. Xlituale Romanum, quod typis S. Congregationis de Propaganda Fide 1870. im­pressum est, sequentem continet instructionem, a concernentibus observandam, quam iccirco non potui non cum V. Clero communicare: Instructio pro sacerdotibus, quibus Summus Pontifex facultatem delegat benedi­cendi Coronas, Rosaria, Cruces, Crucifixos, parvas statuas et sacra numismata cum adnexo indulgentiarum elencho. Utriusque sexus Christifideles in primis admonitos vult Sanctitas Sua, ut quis consequi valeat Indulgentias, quae in praefata Benedictione concedit, necessario requiri ali­quod ex enunciatis Numismatibus, Coronis etc. secum habere, aut apud se retinere. Item orationes, devotasque preces infrascriptas, uti conditiones pro Indulgentia­rum consecutione requisitas, unumquemque teneri recitare, vel secum deferendo Coronam, Crucifixum etc., vel si quis secum non habeat, eadem in cubiculo vel alio decenti loco suae habitationis retinere, et coram eis respectivas preces recitare debebit. Praeterea ab hujusmodi Benedictione Sanctitas Sua rejicit Imagines sive impressas sive depictas, nec non Cruces, Crucifixos, parvas Statuas, Numismata, vulgo Medaglie nun­cupata, quae ex ferro, stamno, plumbo, vel ex fragili alia materia, facilisque con­sumptionis conficiuntur. Vult denique Santitas Sua Imagines et Icones benedicendas repraesentare San­ctos vel jam canonizatos, vel in Martyrologio Romano descriptos. His pro clariori intelligentia praenotatis, Indulgentiarum series, quas quis conse­qui potest, nec non piorum operum implendorum elenchus recensetur, prout infra, videlicet: Quicumque semel in singulas hebdomadas Coronam Domini, aut Beatissimae Virginis, vel Rosarium, eiusque tertiam partem, aut Officium sive divinum sive parvum ejusdem Beatissimae Virginis vel Defunctorum, aut septem Psalmos Poenitentiales vel Graduates recitabit: aut rudimenta Fidei tradere, aut detentos in carcere, vel alicujus do­mus hospitalis aegrotos visitare, aut pauperibus subvenire, aut Missam audire, vel, si Sa­cerdos est, celebrare consuevit, si vere poenitens et Sacerdoti per Ordinarium approbato confessus sanctissimum Eucharistiae Sacramentum sumpserit, in quolibet ex diebus infra- scriptis, nimirum diebus Festis Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi, Epiphaniae, Pa- schatis Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, Sanctissimae Trinitatis, Corporis Christi; tum diebus Purificationis, Annunciationis, Assumptionis, Nativitatis et Conceptionis Beatae Mariae Virginis, necnon diebus Nativitatis S. Joannis Baptistae, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, •) •) In Viglevanen. die 6. Apr. 1832. (4687), S- R. C. respondendum censuit: „Oratio, Inclina Domine, legenda sine nomine, utiiacet in Breviario et Missali Romano, citra tamen probationem consuetudinis dicendi has pre­ces post Laudes, quae iuxta Rubricas dicendae forent post Primam.“ Et in una S. Marci, die 22. Mart 1862. (5318). ad dub. 17: „In recitandis Orationibus pro Defunctis videlicet: Deus Indulgentiarum etc. Inclina Domine etc. potestne superaddi nomen et titulus defuncti?“ Ead. S. C- resp. Negative.

Next

/
Thumbnails
Contents