Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

122 Si spectetur negotiorum, quae ex omni, qua late patet Ecclesia, ad S. Sedem pertractanda ac definienda deferuntur, moles, qua eadem non tam premitur, quam potius opprimitur, dubitari nequit, quin S. Congregationes, pro recto Ecclesiae regimine ita necessariae sint, ut carere illis Summus Pontifex nequeat. Sublatis contra datam fidem Romae etiam omnibus religiosis Ordinibus, et dispersis in omnes ventos religiosorum virorum familiis, praelaudatae S. Congregationes magna parte suorum Officialium, qui et docte et naviter ac nihilominus non propter mercedem laboraverunt, privatae sunt, quorum loco alii, in Conventibus religiosis necessariis vitae mediis non provisi, atque ideo erga salarium applicandi fuerunt; id quod penes omnem adhibitam parsimoniam majores requirit expensas, quam ut iis ferendis S. Sedes, omnibus prorsus mediis de­stituta, par sit. Cum autem religiosi Ordines, praeterquam quod sublati sint, rapinam etiam omnium omnino suorum bonorum, Musaeorum plane et Bibliothecarum, quas habuerunt passim opulentissimas, rapinam subierint, etiamsi vellent, restaurare se ne­queunt, ut adeo nulla foveri possit spes fore, ut successu temporis sarciatur ac cesset defectus, apud S. Congregationes per dispersas religiosorum familias enatus. Sed qui 20. Sept. 1870. Romam subegerunt, suaeque subjecerunt potestati, non solum Mona­chorum omnium, verum Monialium etiam Conventus ac bona quaecunque fisco addi­xerunt, indolem exhibentes hominis illius, qui in Evangelio *) sistitur velut austerus, tollens, quod non posuit, et metens, quod non seminavit. Qui jam e Monachis senio confecti, aut invaletudine laborantes ad alias mundi partes Deo ac fidelibus servituri com­migrare non poterant, quemadmodum etiam extorres e suis asylis moniales, ut vitam suam servare possint, aliorum stipe indigent; quam enim a suis depraedatoribus reci­piunt, paucorum denariorum pensionem, illa non tam ad vitam conservandam, quam potius ad fucum faciendum data fuisse videtur, ad cuius autem ostium pro stipe im­petranda pulsabunt fidentius, et quin poenam civilis potestatis, quae ipsis vel eleemosy­narum collectionem districtim prohibuit, incurrant, quam ad ostium Summi Pontificis, quem persuasi sunt sibi dictum putare illud Psaltis regii: „Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor,“ 2) nec non illud Jobi:3) „Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate, judicio meo. Oculus fui coeco, et pes claudo, pater eram pauperum.“ Vehementer porro Summi Pontificis animum pulsat multorum in Italia Epi­scoporum conditio, quos quia gubernium italicum, consecratos licet, et a fideli populo cum jubilo suscepi os, non agnoscit, nec ad residentialem domum immittit, nec illorum, succisorum licet, reddituum participes facit, qui e censibus capitalium, pro occupatis ac tumultuarie venditis episcopalis mensae bonis perceptorum adhucdum praesto sunt, et jure omni Episcopis debentur. His jam bene multis Antistitibus, quibus propriae domus ostia non patent, quive iccirco vel in Seminariis, vel in privatorum aedibus habitare coguntur, de sustentationis mediis providere debet Summus Pontifex, qui illos Episcopos constituit, constituere debuit, nisi Dioeceses Pastoribus viduatas relinquere et gregem Domini in hac imprimis temporum calamitate praesentissimo discrimini objicere voluit. Sed nec de Episcopis dumtaxat sollicitum esse oportet Summum Pontificem, Seminariorum insuper etiam cura habenda est ipsi, quae passim sua aeque privata dote, nisi ope Supremi Ecclesiae Pastoris adjuventur, clericos alere, futurosve Altaris Ministros educare plane nequeunt. ») Luc. 19. — •) Ps. 10, 14. — «) 29, 14 sq.

Next

/
Thumbnails
Contents