Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXII.
123 Congeries malorum, quae Ecclesiam in Italia affligunt, et animum Summi Pontificis exulcerant, his nondum absolvitur. Qui ibi nunc rerum potiuntur, id agunt, ut in Dioecesibus, gubernio Episcoporum, qui a civili regimine pro talibus non recognoscuntur, subjectis omnis rei sacrae et muneris pastoralis administratio impossibilis evadat. Quid enim factitare incipiunt politici Magistratus? nullum Curatum, nullum Canonicum, vel Capellanum ab Episcopo nominatum ac constitutum pro tali agnoscunt ac habent, omnibusque sic constitutis Sacerdotibus stipendia vel salaria subtrahunt, retinent, vel ut vel a communitatibus catholicis dependantur, districtim prohibent. His jam ad munera ecclesiastica etiam pastoralia promotis presbyteris, cum Episcopi ipsi nihil habentes, nisi quod a Summo Pontifice congruae sustentationis titulo accipiunt, succurrere nequeant, de simili sustentatione providere debet itidem Beatissimus Pater, sed potest-ne penes optimam opitulandi voluntatem, nisi aliunde aes recipiat, unde possit. Qua quidem in methodo, omnem curam animarum, omnemque cuiuscunque officii ecclesiastici adruinistrationem impediendi, rerum in Italia moderatores vestigia dumtaxat premunt Borussorum, qui, ut novimus, lege lata, quam legem corbis panis appellare placuit, decreverunt, ut nimirum subtrahantur, nec exsolvantur salaria Sacerdotibus Catholicis cuiuscunque ordinis et dignitatis, qui datis reversalibus litteris se non obstrinxerint ad parendum omnibus sic dictis Majalibus legibus, quarum tamen aliae constitutionem Ecclesiae evertunt, aliae ipsis plane dogmatibus adversantur. Lex haec in Borussia optatum pro gubernio effectum non habuit, e pluribus enim millibus Sacerdotum vix triginta inventi sunt, qui postulatas reversales exaraverunt, et e quibus serius complures ad frugem reversi sunt. Luculentissime itaque patuit, quod Sacerdotum fides ac fidelitas nec fame flecti, frangi- que potuerit. Non igitur ab hac causa, ab intentata nempe Sacerdotibus fame repetendum est, quod hodie in Dioecesibus Borussicis 788 parochiae, et 275 Capellauiae vacent. Italicum Gubernium haec vestigia non deterruerunt, eadem videbit fidei ac fidelitatis exempla; nam et Clerus in Italia novit gloriari, si opus sit, cum S. Paulo: „in laboribus plurimis, in carceribus, in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis.“1) De his Episcopis, Sacerdotibusque dixit jam Sanctae Memoriae Pius IX. : 2) „ad extremam ipsi inopiam redigerentur, nisi quae Nos charitas alit, modum Nobis hucusque saltem suppeditasset, pauperis obulum cum ipsis partiendi.“ Vehementer denique Beatissimi Patris sollicitudinem exagitat, quod Missiona- riorum precibus, opem Suae Sanctitatis implorantibus, ob propriam inopiam deferre non valeat. De Missionum momento et maximis Missionariorum de Ecclesia, et civili cultu ac humanitate meritis legantur praecitatae pastorales litterae, quae ad laudatam Pontificiam Allocutionem referuntur. Haec autem omnia non alium ob finem cum Venerabili Clero A. Dioecesis huius communicanda duxi, quam ut summae, quibus Beatissimus Pater ob sollicitudinem humeris Eius incumbentem totius Ecclesiae, cuius et no3 Ministri et membra per Dei gratiam sumus, premitur indigentiae omnibus innotescant, utve hac notitia potenter impellamur ad ferendam opem communi fidelium Patri, atque ad dispositiones illas fideliter ac exacte observandas, quae hoc obtutu per piae memoriae Praedecessorem meum factae, atque a me repetitis vicibus impensius commendatae sunt. Strigonii, die 28-a Decembris, 1878. ) V. 2. ad Cor. 11. — *) Vide AUocut- sub 15. Aprilis, 1877. Nr. 1910. communicatam.