Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

118 sunt, ultro coram Illo genua flectant, venerationem suam respectu plenam taliter testantes, et confitentes, praecipuam saeculi nostri gloriam in Ipso inveniri. De quaestione autem, in superius memoratis litteris proposita: utrum nempe auctis in dies S. Sedis indigentiis non conveniat, collectionem denarii S. Petri per normam quamdam generalem modo stabili ordinare, quam normam Summus Pontifex supremae approbationis auctoritate sanciendo, ipsa collectio laetiores habeat effectus, — de quae­stione, inquam hac, Sua Sanctitas, re mature perpensa, sententiam sibi haud esse dicen­dam sapientissime judicavit. Est enim extra aleam dubitationis positum, fideles tam Galliarum, quam aliarum quoque nationum catholicarum, quotiescunque Episcopi ad devotionem illarum filialem erga communem Christianorum Patrem appellaverint, tanta voluntatis promptitudine et generositate monitis his detulisse, quantam ab illis solummodo populis exspectare licet, qui imo sentiunt corde, quam incomparabilis sit honoris, quantaeve felicitatis pretiosissimo Sanguine Jesu Christi redemptos illius esse Ecclesiae membra, quam Divinus Salvator unice veram his in terris fundavit. Hoc vero momentum, dum catholicarum nationum fideli­tatem et piam erga Veritatis supremam Cathedram adhaesionem in splendidissima collocat uce, una id videtur Summo Pontifici suadere, consultissimum esse, ut generosus concursus fidelium in oblatis suis sponte ad Petri pedes deponendis, non secus ac adusque, liberae ipsorum et ingenuae voluntati relinquatur, qua moti, dona sua constantissimo semper zelo contulere. Similiter negari nequit, eosdem populos catholicos, quotiescunque inimicorum Ecclesiae crudelis agendi modus Summum Pontificem nova subire onera coegit, vel alios, eosque varios exercitio Sacri Ministerii opposuit obices, nunquam non mirabili quadam promptitudine obaudivisse invitationibus Ordinariorum et lubentissime una amplexos esse adminicula ab iisdem proposita, quibus grande illud et praenobile, de quo agitur opus, omni meliore modo promovendum putabatur. Hinc est, quod Sanctissimo Patri magis praestare videatur, si cura agendorum in ordine ad id, ut pro temporum vicissitudine circa collectionem symbolarum tales fiant dispositiones, quibus haec eadem collectio tam colligentibus, quam conflantibus quo facilior reddatur, — si tota haec, inquam, cura prudenti zelo Dnorum Epporum relinquatur, ratione semper habita conditionis locorum, in diversis christiani orbis partibus utique diversae ; nihilque magis contrarium foret intentioni communis omnium fidelium Patris, quam vel umbra suspicionis, quasi nempe non solum largitiones ipsas, sed modum quoque ac men­suram, qua hae tribui debeant, filiis suis legis instar imponere velit. Magna sane illa fiducia, qua cunctarum sine discrimine gentium fideles Eppos suos hoc tempore prosequuntur, certissimum est optimi effectus augurium, quaecunque demum collectionis methodus eligatur; dummodo altis haereat fidelium mentibus, Summum Pontificem orbatum esse illo dominio temporali, quod Providentia Divina ideo dederat illi, ut inde non sumptus tantum propriae sustentationis, sed et media hauriat, pro gubernio Universalis Ecclesiae necessaria, et dummodo bene intelligant, Sanctam Sedem, quousque illam, pro magna suorummet ipsorum consolatione, pleno legitimi sui patrimonii dominio restitutam non viderint, non posse beDefica sua missione per totum, qua late patet mundum, perfungi, quin fideles ad id opus generosissime concurrant. Nec est, qui ignoret, pro gu­bernio Ecclesiae, tranquillitate conscientiarum et dioecesium quoque, sacris canonibus conformi regimine, indispensabiliter necessarias esse Congregationes Romanas, quae e

Next

/
Thumbnails
Contents