Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

119 Cardinalibus, Praelatis, Consultoribus et aliis Officialibus coalescunt, quorum quidem nu­merus Bat exiguus est, si illum cum numero Officialium cuiuscunque gubernii laici compa­rare velis, quo tamen non obstante zelus vere sacerdotalis et spiritus ille sacrificii, cuius continua et innumera quasi specimina praebent, pro posse supplent hiatum quotidie in­crescentem operariorum, licet emolumenta et retributiones, quae illis obtingunt, sat arctis restringantur limitibus. Defectus porro hic manuum laborantium a defectu adminiculorum omnis generis repetenda est, quae sensim gubernio universalis Ecclesiae subtrahebantur. Vix equidem ac usurpatio temporalis dominii Pontificii consummata fuit, non obstantibus maxime formalibus promissis, quae identidem edita fuere ab illis, qui taliter conscientiam suam onerare non abhorrebant, jam citatis passibus bona ecclesiastica fisco publico addice­bantur, ordines religiosi dispergebantur, monasteria, bibliothecae, musea exspoliabantur, ablatis omnibus, quocunque demum modo ad eadem spectantibus bonis; unde sequitur, nullum ex his piis Institutis amodo Seminarium, Collegium vel Novitiatum sustentare posse, id quod tristissimum certe est praesagium, si tempora futura spectes; cuncta namque haec Instituta Capiti Ecclesiae in ingenti, 200 millionum animarum regendarum opere ad­jutorio erant. Hodie, — non est, qui id ignoret, — haec omnia penitus deesse, et tamen indi­gentias non esse imminutas, quin imo auctas. Nam praeter necessitatem subveniendi monachis et monialibus, quas eadem persecutio crudelissime ferit, Summus Pontifex non tantum illis Eppis, quos agnoscere rerum in Italia hodie moderatores renuunt,de sustentatione providere, sed insuper necessitatibus etiam Dioecesium, huc intellectis quoque earum Semi­nariis, succurrere debet. Et acsi haec omnia satis non forent, oppressioni isti tantae adhuc etiam minae adduntur, quin imo passim jam effectui mancipantur, subtrahendo proventus temporales ta­libus Sacerdotibus, quos pro officio vel bent-ficio quodam Episcopus, a gubernio ceu talis non agnitus, nominavit. Porro inter tot et tantas ruinas acerbissimo affligit dolore cor pater­num Sanctitatis Suae illud horrore plenum spectaculum, quod scholae atheae exhibent, in quibus populus huius Urbis, totius Christianitatis Metropolis educatur, quin ipsis Hie­rarchiáé Caput, Religionis sacrae infallibilis Magister et Custos e propria penu alias op­ponere possit, in quibus subditi sui et filii sanis, imbuantur doctrinis et praeceptis. Quo loco non abs re esse videtur notare, quod saepe ex Americae regionibus, aliisve mundi plagis et talibus, in quibus Christi Religio nec plene adhuc stabilita est, preces proponantur Suae Sanctitati, quibus Missionarii aut Delegati vel alii S. Sedis Repraesentantes urgenter petunt, aut ut in locis dissitissimis e?,quae Ecclesiae bonum promovent, in tuto locentur, aut ut fidei et civilitati novae lucrifiant animae, quibus tamen precibus satisfacere saepe saepius ob hunc recte deplorabilem defectum personarum et mediorum impossibile est. Id quod San­ctitatis Suae cor crudeli certe affligit dolore. His omnibus adde, Sanctissimum Patrem, jus­tissime applaudentibus magnanimitati Illius non tantum catholicis, sed et omnibus, qui sensum honoris in pectore fovent, illo adhuc onere gravari, quod pristinorum gubernii sui temporalis Officialium sustentationi exiguis licet summis providere debeat, qui omnibus secus destituti vitae mediis, ad squalidissimam redigerentur egestatem, eoque difficilius sup­portarent crudeles triumphantis malitiae vexationes, quae fidelitatem et devotionem erga Summum Pontificem maximo illis vertit vitio, dum tamen vel inde intelligere deberet, quantum paterni amoris affectum Summi Pontificis regimen subditorum cordibus instillare valuerit.

Next

/
Thumbnails
Contents