Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

89 Joannes Majer, Parochus Nagymegyerensis, postquam durante longiori infirmi­tate Sacramenta Ecclesiae iteratis vicibus devote suscepisset, die 23-a Maji, a. lab. pie in Domino obiit anno aetatis 68, Sacerdotii autem 43. Cujus animam, ut quantocyus luce perfruatur aeterna, solitis ad aram sufiragiis commendo, vacans autem beneficium paro- cliiale, quod idem vita comite tenuit, concursui, usque 15-am Julii, a. h. duraturo, prae­sentibus expono. Strigonii, die 8-a Junii, 1877. liugenius Degen, Parochus Budapest-Tabanensis ad S. Catharinam die 4-a lab. e morbo, quem in functione pastoralis sui muneris, quod exacte semper adimplere satage­bat, contraxit, quive et vires eius inter acutissimos cruciatus celeri passu consumsit, Eccle­siae Sacramentis munitus, plena in voluntatem Dei resignatione cursum vitae con­summavit annos natus quinque supra quadraginta, quorum 21 in ministerio altaris complevit. Cuius anima, ut perpetuo aggregetur apostolicorum Sacerdotum consortio, id ferventibus Vestris ad aram supplicationibus impetrare studeatis; ii autem, qui pro paro­chia, quam defunctus vacantem post se reliquit, competere intenderint, recursus suos, concernenti Patronatui inscriptos, usque 15-am Julii, a. curr. mihi exhibeant. Strigonii, die 8-a Junii, 1877. Pro hac statione concursus in 5-am Julii, a. h. defigitur. Emolumenta sunt: in agris, quos Communitas cultivat, habet jug. catastr. 10, org. □ 425; titulo pascui, propriis viribus cultivandi 2 jug. 400 org.; a pulsu campanarum 12 et ultra urnas vini; ab inclyto dominio titulo didactri et melioris subsistentiae 42 fi. v. a.; ab eodem 8 org. lignorum, item 30 m. p. mixti, quadrantaliter pretio currenti redimendas; a Communitate in locum duorum curruum foeni 2 fl. 40 xr.; e stola et fundationibus in- circa 60 fl.; pro pins, hostiis 3 fl. Habitatio in ipsa domo scholari parum commoda; adest hortus sat amplus. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Csolnokensi inscribendi exhibeantur ARD. Nicolao Morva, VADiacono et Parocho in Héregh. Strigonii, die 8-a Junii, 1877. Pro hac statione novus concursus in 3-am m. Julii, a. h. defigitur. 7 O Emolumenta vide in Circularibus Nr. V. signatis, ddto 7-ae Martii a. h. Nr. 1289. edi fis. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Felsoszeliensi inscribendi exhibeantur ARD. Carolo Késmárky, Surr. VADiacono, Parocho in Farkasd. Nr. 2669. Joannes Maier mortuas, cuius parochia in Nagymegyer currentatur. Nr. 2670. Obitus Euge- nii Degen et concursus pro beneficio pa- rocliiali in Budapest-Ta­bán ad S. Cathar, ! ' ■ ..... - . N r. 2671. Statio docentis et cantoris in Csolnok vacat. Nr. 2672. Statio docentis et cantoris in Felsőszél? no­vo concursui exponitur. Strigonii, die 8-a Junii, 1877.

Next

/
Thumbnails
Contents