Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

90 Nr. 2673. Statio docentis et cantori» in Uhliszkó, filia matris Baka- bánya concur­sui exponitur. Nr. 2674. Statio docentis in Nagy- et Kisbölgyén, filiabus Ko­rosa vacat. Nr. 2677. Relatio unio­nis ab Imma­culata Con­cept. BMV. nuncupatae. Pro hac statione concursus in 3-am m. Julii, a. h. defigitur. Emolumenta sunt: 105 fl. e cassa 1. r. ac montanae civitatis Bakabányaensis; 14 org. lignorum, quibus et scholam providere tenetur; titulo cantationis 16 fl. ; e stola in circa 15 fl.; pro pulsu campanae (quae nisi una est) 6 m. p. tritici; tandem duo hortuli 180 org. □. Habitatio constat duobus cubilibus, culina, camera et stabulo. Libelli supplices Senatui sehol. cath. in Uhliszkó inscribendi exhibeantur ARD. Ladislao Lukáts, VADiacono et Parocho in Pecsenicz. Strigonii, die 8-a Junii, 1877. Pro hac statione concursus in 1-am m. Augusti, a. h. defigitur. Emolumenta sunt: 303 fl. 70 xr. et habitatio e cubili, culina, camera et horto postdomali l/2 jug. constans. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Nagy- et Kisbölgyénensi inscribendi exhi­beantur ARD. Vilhelmo Szecsányi, VADiacono, Parocho in Prassicz. Strigonii, die 8-a Junii, 1877. Relationem, quam Praefectura Generalis piae Unionis, ab Immaculata Con­ceptione B. M. V. nuncupatae, de conaminibus suis in propaganda in Oriente religione cath. a 1-a Aprilis 1876. usque ultimam Martii, a. c. protracta typis vulgavit, hisce cum eo advolvo, ut illam DD. VADiaconi cum omnibus DD. Curatis cumumnieare velint. Strigonii, die 8-a Junii, 1877. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents