Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

84 gatio amplissimis istius ditionis Episcopis nonnullas quaestiones proponendas censuerit, quae partim ad causas, cur fideles sinant liberos suos scholas acatholicas frequentare, partim ad media, quibus facilius juvenes e scholis hujusmodi arceri possint, spectabant. Porro responsiones a laudatis Episcopis exaratae ad Supremam Congregationem Uni­versalis Inquisitionis pro natura argumenti delatae sunt, et negotio diligenter explorato Feria IV. die 30. Junii 1875 per instructionem sequentem absolvendum ab Emis. Pa­tribus judicatum est, quam exinde SS. Dominus Noster Feria IV. die 24. Novembris praedicti anni adprobare ac confirmare dignatus est. Porro in deliberatione imprimis cadere debebat ipsa juventutis instituendae ratio scholis hujusmodi propria atque peculiaris. Ea vero S. Congregationi visa est etiam ex se periculi plena, ac perquam adversa rei catholicae. Alumni enim talium scholarum, cum propria earumdem ratio omnem excludat doctrinam religionis, neque rudimenta fidei addiscent, neque Ecclesiae instruentur praeceptis, atque adeo carebunt cognitione homini quam maxime necessai-ia, sine qua Christiane non vivitur. Enimvero in ejusmodi scholis juvenes educantur jam inde a prima pueritia, ac propemodum a teneris unguiculis: qua aetate, ut constat, virtutis ac vitii semina tenaciter haerent. Aetas igitur tam flexibilis, si absque religione adolescat, sane ingens malum est. Porro autem in praedictis scholis, utpote sejunctis ab Ecclesiae auctoritate, indiscriminatim ex omni secta magistri adhibentur, et ceteroquin ne perniciem afferant juventuti nulla lege contum est, ita ut liberum sit errores et vitiorum semina teneris mentibus infundere. Certa item corruptela insuper ex hoc impendet, quod in iisdem scholis aut saltem plu­ribus earum, utriusque sexus adolescentes et audiendis lectionibus in idem conclave congregantur, et sedere in eodem scamno, masculi juxta feminas jubentur : quae omnia efficiunt, ut juventus misere exponatur damno circa fidem, ac mores periclitentur. Hoc autem periculum perversionis, nisi e proximo remotum fiat, tales scholae tuta conscientia frequentari nequeunt. Id vel ipsa clamat lex naturalis et divina. Id porro claris verbis Summus Pontifex edixit, Friburgensi quondam Archiepiscopo die 14. Julii 1864 ita scribens: „Certe quidem ubi in quibuscumque locis regionibusque perniciosissimum hu­jusmodi vel susciperetur, vel ad exitum perduceretur consilium expellendi a scholis Ecclesiae auctoritatem, et juventus misere exponeretur damno circa fidem, tunc Eccle­sia non solum deberet instantissimo studio omnia conari, nullisque curis parcere, ut eadem juventus necessariam christianam institutionem et educationem habeat, verum etiam cogeretur omnes fideles monere eisque declarare, ejusmodi scholas Ecclesiae catholicae adversas haud posse in conscientia frequentari.“ Et haec quidem, utpote fun­data jure naturali ac divino, generale quoddam enunciant principium, vimque univer­salem habent, et ad eas omnes pertinent regiones, ubi perniciosissima hujusmodi juven­tutis instituendae ratio infeliciter invecta fuerit. Oportet igitur, ut Praesules amplissimi, quacumque possint ope atque opera, commissum sibi gregem arceant ab omni conta­gione scholarum publicarum. Est autem ad hoc omnium consensu nil tam necessarium, quam ut Catholici ub;que locorum proprias sibi scholas habeant, easque publicis scho­lis haud inferiores. Scholis ergo catholicis sive condendis, ubi defuerint, sive amplifi­candis et perfectius instruendis parandisque, ut institutione ac disciplina scholas publi­cas adaequent, omni cura prospiciendum est. Ac tam sancto quidem exequendo consi­lio, tamque necessario haud inutiliter adhibebuntur, si Episcopis visum fuerit, e Con-

Next

/
Thumbnails
Contents