Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

85 gregationibus religiosis sodales, sive viri, sive mulieres; sumtusque tanto operi necessa­rii, ut eo libentius atque abundantius suppeditentur a fidelibus, opportune oblata occa­sione, sive concionibus, sive privatis colloquiis serio necesse est, ut ipsi commonefiant sese officio suo graviter defecturos, nisi omni, qua possunt cura, impensaque, scholis catholicis provideant. De quo potissimum monendi erunt, quotquot inter Catholicos ce­teris praestant divitiis ac auctoritate apud populum, quique comitiis ferendis legibus sunt adscripti. Et vero in istis regionibus nulla obstat lex civilis, quominus Catholici, ut ipsis visum fuerit, propriis scholis prolem suam ad omnem scientiam ac pietatem erudiant. Est ergo in potestate positum ipsius populi catholici, ut feliciter avertatur clades, quam scholarum illic publicarum institutum rei catholicae minatur. Religio autem ac pietas, ne a scholis vestris expellantur, id omnes persuadeant sibi plurimum interessé non singulorum tantum civium ac familiarum, verum etiam ipsius florentis- simae Americanae nationis, quae tantam de se spem Ecclesiae dedit. Ceterum S. Congregatio non ignorat talia interdum rerum esse adjuncta, ut parentes catholici prolem suam scholis publicis committere in conscientia possint. Id autem non poterunt, nisi ad sic agendum sufficientem causam habeant; ac talis causa sufficiens in casu aliquo particulari utrum adsit necne, id conscientiae ac judicio Episco­porum relinquendum erit; et juxta relata tunc ea plerumque aderit, quando vel nulla praesto est schola catholica, vel quae suppetit, parum est idonea erudiendis convenienter conditioni suae congruenterque adolescentibus. Quae autem ut scholae publicae in conscientia adiri possint, periculum perver­sionis cum propria ipsarum ratione plus minusve nunquam non conjunctum, opportunis remediis cautionibusque fieri debet ex proximo remotum. Est ergo imprimis videndum, utrumne in schola, de qua adeunda quaeritur, perversionis periculum sit ejusmodi, quod fieri remotum plane nequeat: velut quoties ibi aut docentur quaedam, aut aguntur, catho­licae doctrinae bonisve moribus contraria, quaeque citra animae detrimentum neque audiri possunt, nedum peragi. Enimvero tale periculum, ut per se patet, omnino vitandum est quo­cumque damno etiam vitae. Debet porro juventus, ut committi scholis publicis in conscientia possit, neces­sariam christianam institutionem et educationem saltem extra scholae tempus rite ac dili­genter accipere. Quare parochi et missionarii memores eorum, quae providentissime hac de re Concilium Baltimorense constituit, catechesibus diligenter dent operam, iisque expli­candis praecipue incumbant veritatibus fidei ac morum, quae magis ab incredulis et hetero- doxis impetuntur; totque periculis expositam juventutem impensa cura, qua frequenti Sacramentorum usu, qua pietate in Beatam Virginem studeant communire, et ad religio­nem firmiter tenendam etiam atque etiam excitent. Ipsi vero parentes, quive eorum loco sunt, liberis suis sollicite invigilent, ac vel ipsi per se, vel, si minus idonei ipsi sint, per alios de lectionibus auditis eos interrogent, libros iisdem traditos r-ecognoscant, et si quid noxium ibi deprehenderint, antidota praebeant, eosque a familiaritate et consortio con­discipulorum, a quibus fidei vel morum periculum imminere possit, seu quorum corrupti mores fuerint, omuino arceant atque prohibeant. Hanc autem necessariam christianam institutionem et educationem liberis suis impertire quotquot parentes negligunt: aut qui frequentare illos sinunt tales scholas, in quibus animarum ruina evitari non potest: aut tandem qui, licet schola catholica in eodem

Next

/
Thumbnails
Contents