Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
64 eius praestat.“ Jam in proposita lege omnia arbitrio judicum, magistratuum, delatorum publicorum et privatorum, et Cleri caluminatorum relinquuntur. Non determinatur enim, quandoDam et quibus in casibus Minister cultus: Episcopus, Parochus vel alius Presbyter abutatur suo ministerio? quandonam in institutiones status et legis oőendat? quando- nam ergo turbet publicam conscientiam et quando familiarum pacem? Monstruositas legis per plurima exempla in apricum poni posset, unum proferre sufficiat. Ponamus, quod quidam pastor animarum advocetur ad aegrum, in articulo mortis constitutum, qui in vita multos injuste damnificavit. Parochus vi sui muneris stringit eum ad restitutionem vel satisfactionem, nec nisi hac praestita impertiri se posse absolutionem declarat. Aeger pronus est ad faciendam restitutionem, sed resistit uxor cum prolibus, quae Parochum tamquam pacis familiae turbatorem judici deferunt, qui vi huius legis pastorem animarum condemnat ad poenam carcerum et mulctam pecuniariam, quamvis ille nonnisi strictissimae, et non ab hominibus, sed a Deo sibi impositae obligationi responderit. En quid vaga, obscura, indeterminata lex operari possit. Ni fallor, similem legem prae oculis habuit prius laudatus Auctor, quando scripsit *): „Est autem et vis quaedam, legem simulans, et lex nonnulla magis vim sapiens quam aequitatem juris. Triplex est igitur injustitiae fons, vis mera illaqueabit malitiosa praetextu legis, et acerbitas ipsius legis.“ Quemadmodunri discussiones super projectata hac lege habitae et in publicis ephemeridibus relatae perhibent, inter populi oratores non defuerunt aequiores quidam, qui claritatem, praecisionemque eius urserant. Sed actum egerunt, quandoquidem propositum fuit, legem rogare, non quae Cleri delicta, qualia praesto non erant, alioquin secundum codicem poenalem animadversum in illa fuisset, sed Clerum puniat, huicque omne sui muneris, suique ministerii exercitium impossibile reddat. Sane si projectatae legis articulus tertius vigorem obtinuerit, cultus externus, externum Religionis exercitium prorsus ab arbitrio gubernii civilis dependebit, quod pro lubitu non solum processiones sacras, ut fecit adusque, sed ipsam plane Missam, quae sine ritu externo non peragitur , caeremonias omnes, benedictiones, apparatum et ornatum Altarium, sonitum Campanarum prohibere, uno verbo omne Religionis exercitium, quia omnem cultum Dei externum, cassare poterit. In Borussia quoque, ut norunt omnes, exstant similes leges contra praetensum abusum Cleri, famigeratae illae majales leges, quae pugnam sic dictae culturae provocaverunt et excitaverunt, semper adhuc durantem, et Deus novit, quando finiendam. Harum legum victimae sunt tot Praesules, totque praestantissimi Presbyteri, qui postquam in sequelam judicialium executionum ad peram exuti, postmodum tamquam malefactores carceribus mancipati fuissent, sedibus suis ejecti, respective ab officiis amoti, imo e patria expulsi in exilio vivere coguntur. Ab his legibus repetendum, quod Episcopus quidam, in Pontificalibus Suffraganeus, quia feria V. in Coena Domini ss. liquores confecit ac consecravit, sine quibus quaedam Sacramenta administrari nequeunt, ad civile tribunal tractus, mulcta affectus, depositusque fuerit; quod porro multi Sacerdotes, quia Missae Sacrificium celebrare, vel Sacramenta administrare, vel mortuis justa funebria persolvere non expetita civilium magistratuum licentia praesumpserunt, vario poenarum genere affici meruerint. His legibus tribuendum, quod Praesulibus, Presbyterisque omnibus salaria, quae ipsis ex aerario *) in Proem, cit- op.