Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
65 publico non titulo gratiae, sed strictae justitiae competunt, subtracta fuerint, quorum quippe depensionem tali alligare placuit conditioni, cui Clerus salva conscientia respondere non potuit, neque potest. Hae nihilominus Borussicae leges, tam acerbae, projectatis in Italia legibus praeferendae veniunt, quia cum clarae, certae ac determinatae sint, arbitrio judicum et magistratuum modum ponunt, nec tam amplum relinquunt campum. Jam si de orgine quaeramus legis de Cleri abusibus, illa tam antiqua est, sicut ipsa Ecclesia, primam idmodi legem invenimus in Actis Apostolorum '). Ferendae legis occasio fuit, quod Apostoli Petrus et Joannes, postquam claudum a nativitate in nomine Jesu sanavissent, docuerunt populum et praedicaverunt Evangelium. Loquentibus autem illis supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et Sadducaei „qui Petrum et Joan- nem mox comprehendi jusserunt, altera die coram synedrio statuendos et judicandos; cuius haec fuit accusatis, hac tamen adhuc vice propter populum non punitis intimata lex, „ne omnino loquerentur, neque docerent in nomiue Jesu.“ Sed Petrus et Joannes ultrö declaraverunt, quod huic de abusu legi parituri non sint, dicentes: „Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire, quam Deum, judicate: non enim possumus, quae vidimus et audivimus non loqui.“ Cum minis dimissi sunt a Concilio Apostoli, qui cum legem Sy- nedrii de abusu ministerii apostoliéi non curassent, et Evangelium porro praedicavissent, a verbis deventum contra ipsos est ad verbera. Referente enim S. Luca, exurgens princeps Sacerdotum, et omnes qui cum illo erant Saducaei, repleti zelo, injecerunt manus in Apostolos et posuerunt eos in custodia publica, dein autem statuerunt illos in concilio. Hic objicitur Apostolis, quod Synedrii legem »violaverint, „praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto; et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra.“ Respondens autem Petrus et Apostoli dixerunt: „Obedire oportet Deo magis, quam hominibus“, rationem sic reddentes, cur legi obedire nequeant. Quae autem ratio legislatoribus, simulque eius exe- cutoribus sufficiens non videbatur, verberibus credi Apostolos jusserunt, „qui caesi — ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.“ Unde liquet, legem de abusu sacri ministerii non esse novam, et carceres, quorum aerumnae propter illam tolerandae fuerunt, jam ab Apostolis sanctificatos fuisse. Caeterum projeccatae legis aculeus non tantum contra Clerum in genere, sed etiam ac praecipue quidem contra Summum Pontificem dirigitur. Id quod nec legis auctores ac propugnatores inficiati sunt, imo palam declaraverunt, quodve ex articulo secundo legis apertissime colligitur, tenore huius Minister cultus, seu quivis Episcopus et presbyter, qui in exercitio sui ministerii sermone prolato, vel lecto in publico coetu, vel etiam scriptis aliunde publicatis expresse censurae subjicit, vel alio qualicunque actu publico vituperat institutiones et leges status civilis, vel aliquod regium decretum, vel qualemcunque alium actum publicae auctoritatis, punitur carcere usque ad tempus trium mensium, et mulcta usque ad mille libellarum. Hac ipsa poena plectuntur, qui publicant, vel propagant an- tedicta scripta, a quacunque ecclesiasiastica auctoritate et undecunque proveniant. Prior pars articuli ferit in genere Clericos omnes, qui in Regno liberali, ut quidem asseritur, constitutione gaudente, jure omnibus civibus tributo ac competente, opinionem nempe suam de actis et factis gubernii pandendi, uti, illudque exercere praesumunt, quod proinde jus ‘) cap. 4 et 5-