Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
63 est filiis Ecclesiae desertoribus, nisi etiam impedimenta ponerent sanctuarii Ministris, ne suum spirituale ministerium valeant libere exercere; atque huc etiam nefarie perventum est ea lege in aula oratorum legibus ferendis novissime approbata, quae de Cleri abusibus inscribitur, cuius vigore crimini et noxae vertuntur Episcopis itemque sacerdotibus, ac gravibus poenarum sanctionibus mulctantur ii actus, quos sub insidioso nomine perturbationis conscientiae quam dicunt publicae, aut pacis familiarum praedictae legis auctores complectuntur. Eius porro quam innuimus legis iussu, verba ac scripta omnis generis, quibus Religionis administri decreta, leges aut alium quemque publicae auctoritatis actum vel rei sacrae iuribus, vel Dei aut Ecclesiae legibus adversantem, pro sui officii ratione notandum ac improbandum censeant, animadversioni et poenis perinde subiiciuntur, ac opera illorum qui praedicta scripto ediderint aut diffuderint, quocumque ex ordine ecclesiasticae auctoritatis, aut ex loco ipsa manaverint. Ubi haec lex perlata et promulgata fuerit, integrum erit laico tribunali iudicium ferre, utrum ac quomodo Sacerdos in sacramentis administrandis, in divini verbi praedicatione conscientiam publicam et domesticam tranquillitatem perturbaverit, ac episcopalis et sacerdotalis vocis ea erit conditio, ut ea comprimatur aut obstruatur, non minus quam vox ipsa Jesu Christi Vicarii, qui quamvis in se ipso nulli animadversioni obnoxius dicatur ob rerum politicarum rationes, in persona tamen eorum, qui eius noxae affines fuerint, puniendus esse censetur, uti publicus regni administer in conventu legumlatorum palam significare non dubitavit, cum respectu ad Nos habito aperte profiteretur, nec novum aut insolitum esse in legibus, nec a iuris criminalis ratione, scientia ac usu absonum, poenis subiici participes criminis, ubi praecipuus auctor puniri non possit. Ex quo intelligitur ad Nos etiam ex dominantium sententia huius legis telum spectare, ita ut ubi nostra verba aut acta in offensionem eius legis incidant, Episcopi aut sacerdotes, qui nostros sermones et monita aut evulgarint aut executi fuerint, poenas laturi sint eius prae- tensi criminis, cuius reatum et culpam Nos uti praecipuus auctor sustinere iudicabimur.“ Ut periculi ex attentata lege in Ecclesiam redundaturi gravitas, et Pontificiae contra illam expostulationis justitia amplius impatescat, juvat ipsam legem projectatam, nondum enim illa sanctionem nacla est, nosse. Quinque eadem constat articulis, quorum primo statuitur, quod Minister cultus (intelliguntur Sacerdotes), qui abutendo suo ministerio institutiones et leges status civilis violat, et publicam conscientiam, vel pacem familiarum turbat, subjaceat poenae carceris quatuor mensium et duorum annorum, et insuper mulctae pecuniariae usque summam mille libellarum; cuius legis tertio porro articulo statuitur, quod Minister cultus, qui exercet actus externos cultus, per Gubernii ordinationes prohibitos, puniatur carcere trium mensium, et insuper mulcta pecuniaria usque ad summam libellarum bis millium. Hi duo articuli plane sufficiunt, ut ex ungue leonem cognoscere valeamus. Legem, ut hoc nomine digna sit, certam, claram, determinatam esse oportet, alioquin nec justa erit, observante celeberrimo Baconé Verulam.1) „Legis tantum interest, ut certa sit, ut absque hoc nec justa esse possit. Si enim incertam vocem det tuba, quis se parabit ad bellum? similiter si incertam vocem det lex, quis se parabit ad parendum? Ut moneat igitur, oportet, priusquam feriat. Etiam illud recte positum est, optimam esse legem, quae minimum relinquit arbitrio judicis, id quod certitudo ■) De dign- et augm. scient- 1. 8-