Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

58 regiones, ac remotiora ac inhospitata Asiae, Africae, Americae atque Oceaniae littora obire, ubi et hodie flagrantes isti Dei ministri vires, valetudinem, vitam quoque mira prorsus sui ipsius despicatione, in populorum utilitatem devovent, ac salutem.“ 3. Prohibitio vitae religiosae, de qua in Allocutione haec dicuntur: „Huiusmodi vero leges (domicilia religiosorum Ordinum supprimentes) per se acerbissimae, et non solum Re­ligioni, sed ipsius humanae societatis utilitati perquam adversae, maiorem etiam acerbitatem deinde accepere ex novis ordinationibus reipublicae ministrorum, quibus religiosarum fami­liarum communi in domo consociationes, et novae admissiones pro regularibus utriusque sexus sub severis sanctionibus prohibentur.“ Nimirum suis e Monasteriis expulsi, et non semper sine crudelitate ejecti religiosi viri, vi votorum, quae non hominibus, sed Deo ipsi nuncupaverunt, ad vitam in communi sub disciplina regulari transigendam adstricti, in pri­vatis conductis domibus ad exigentiam suarum regularum vivere pergebant. Quod omni jure facere poterant, quandoquidem leges illius Regni civiles amplissimam concedant civi­busque asserant associationum qualiumcunque libertatem. At vero boni viri religiosi mox experti sunt, se a lege liberae associationis exclusos esse; statim enim ac liberale Guber­nium observavit, quod extorres suis e domiciliis Monachi in unum rursus colligantur, ac in societate degant, vivantque, idmodi vitae genus, atque hoc scopo unitas associationes seve­rissime prohibuit, atque ut Ordines regulares radicitus evellerentur, pari severitate novorum status religiosi candidatorum sive novitiorum susceptionem vetuit. In Italia itaque in qua­lemcunque societatem vel unionem coire licet, in religiosam sub regulari disciplina, et eo fine, ut quis Deo et proximo fideliter serviat, animam suam sanctificare et salvare studeat, non licet; qualemcunque statum amplecti ibidem licet, monachalem sive perfectiorem non licet, seu quod idem est, catholicis in illo regno consilia evangelica, quae Christus Dominus probavit, et quae S. Paulus commendavit, sequi et simul cum aliis profiteri non licet. Ut autem assultus hos contra universos religiosos Ordines intelligamus, juvat advertere, quod jam Cardinalis Bellarminus observavit: „Causa, inquit, Monachorum, cum Ecclesiae causa ita est conjuncta, ut nemo unquam Ecclesiae hostis fuerit, quin bellum eodem tempore Mo­nachis indixerit.“ 4. Clericorum sine discrimine omnium ad praestanda militaria serviti^, et ad capi­enda arma obligatio. „Disjectis Ordinibus religiosis Clero saeculari destruendo consilia et opera conversa sunt, prosequitur Allocutio, ac funesta ea lex lata fuit, qua Nőset Pastores ita- lici populi magno cum luctu videre debuimus juvenes clericos, Ecclesiae spem, a Sanctuario nequiter avulsos, et coactos, aetate ipsa, qua se Deo solemniter consecraturi sunt, saecula­ris militiae balteum accipere, ac vitae genus perferre, quod ab institutis et a spiritu vocatio­nis eorum longissime abhorret.“ Immanitas huius Clero impositae obligationis non est a lege militaris statutionis apud nos vigente metienda. Res in Italia sic se habet. Clerici inde ab aetatis anno 20 us­que annum 40-mum sunt militiae obnoxii, sine discrimine sive sint simplices Sacerdotes, sive Cooperatores, sive Parochi, sive Canonici, sive denique etiam Episcopi. Omnes possunt quovis momento ad militiam evocari, et evocati debent vestem militarem induere, et in legi­one, cui adgregantur, captis armis servire. Exceptiones omnes, quas meliores quidam oratorum populi in favorem Cleri urserunt, a pluralitate votorum rejiciebantur, sub praetextu,quod Gu­bernium legem non secundum rigorem executurum, atque ad Sacerdotes applicaturum sit.

Next

/
Thumbnails
Contents