Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

45 Sacramentum Extremae Unctionis conferre non licet, et neque valide conferri potest. Materia enim huius Sacramenti est oleum, non quodlibet, sed ex olivis expressum» et quidem simplex, ideoque nec balsamo, nec alteri cuicqnque liquori admistum, in­super ab Episcopo, et quidem in ordine ad hoc Sacramentum benedictum. Quod tam Eugenius IV. ') docuit, quam Concilium Tridentinum definivit “). Ubi relatis ver­bis Jacobi Apostoli, ex eius canonica Epistola: „Infirmatur quis ex vobis, inducat Presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in Nomine Domini, et ora­tio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei“ immediate subjicit: „Quibus verbis, ut ex Apostolica traditione, per manus accepta, Eccle­sia didicit, docet materiam’, formam, Ministrum, et effectus huius salutaris Sacramenti.“ Tum vero statim addit: „Intellexit enim Ecclesia, materiam esse oleum ab Episcopo bene­dictum.“ Quibus concinit eiusdem Tridentini Concilii Catechismus 3) his verbis: „Eius igitur elementum, sive materia, quemadmodum Concilia, ac praesertim Tridentinum decre­vit, est oleum ab Episcopo consecratum, liquor scilicet, non ex quavis pingui, et crassa natura, sed ex olearum tantummodo baccis expressus.“ Doctissimus Catalanus in suis, quae in Pontificale Romanum elucubravit, Prolegomenis et Commentariis ad haec Oratio­nis, qua Episcopus oleum Infirmorum benedicit, verba: „Emitte, quaesumus Domine, Spiritum Sanctum tuum Paraclitum de coelis in hanc pinguedinem olivae“ observat4): „Ubi nota nonnisi oleum, quod ex olivarum baccis educitur, materiam esse Sacramenti Extremae Unctionis; eductum enim aliunde improprie dicitur oleum, et quidem non sim­pliciter, sed cum addito „oleum nucum“ ect. Hinc illa Jacobi Apostoli verba in epistola sua, ubi agit de Sacramento Extremae Unctionis: ungentes eum oleo, de oleo ex olivis perpetua Ecclesiae traditio intellexit.“ Quod oleum debeat ab Episcopo benedici, probatur e praecitatis Concilii Triden­tini verbis, esse autem hanc benedictionem de necessitate Sacramenti, declaraverunt Paulus V. 13. Januarii 1611. Gregorius XVI. 14. Septemb. 1842, et Pius IX. 10. Januarii 1850. Debet porro oleum esse unctioni Infirmorum destinatum et hunc in finem feria V. in Coena Domini benedictum, quod canones Ecclesiae jam antiquissimi praescribunt. Meminit huius benedictionis Innocentius I.5) dicens: „Quo — scilicet oleo — ab Episcopo confecto, non solum Sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis licet in sua, aut suorum ne­cessitate inungendo.“ Meminit S. Gregorius M.1’) his verbis: „Tunc offertur Pontifici oleum, et benedicit illud tam ipse, quam omnes Presbyteri, ad ungendum infirmum.“ Meminerunt Concilia passim, e quorum numero adduxisse suffecerit Concilii Ca- bilonensis II. a. 813 celebrati canonem 48, qui ita statuit: „Secundum Beati Apostoli Jacobi documentum, cui etiam documenta Patrum consonant, infirmi oleo, quod ab Episcopis benedicitur, a Presbyteris ungi debent.“ Hinc sequitur, quod non liceat in Sacramento Extremae Unctionis alio, quam infirmorum oleo aegrotum ungere. Quamobrem S. Carolus Borr. in instructione, quam pro administratione Sacramenti Extremae Unctionis edidit 7), ita praecepit: „Si per errorem sacerdos aliud oleum, quam quod infirmorum est, ad aegro­tum ungendum unquam adhibuerit, etiamsi Chrismatis, aut catechumenorum sit: erratum emendet, olei sacri, quod proprium infirmorum est, unctionem eidem adhibeat, tumque *) *) in Instruet, pro Armen. — in sess. XIV. de Saeram. Extr. Unet. e. 1. — 3) part. II. de Extr. Unet. Sacram. — ‘) Tom. 3. nov. edit. Parisiis 1852. — ») epist. ad Decent. Eugub. — «) in Sacramentario. — ’) Actor. S. Eccl. Mediol. tom. I. part. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents