Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

46 Sacramenti formam iteret, et quidem prout in editione ejusdem instructionis approbante Caiolo Cardinali Gaisruck, itidem A. Episcopo Mediolanensi a. 1843. tacta additur „abso­lute, si oleum per errorem adhibitum non fuerit ab Episcopo benedictum; si vero fuerit ab Episcopo benedictum (intelligit chrisma vel oleum catechumenorum) iteret sub conditione.“ Theologi enim disputant super eo, an ad validitatem Extremae Unctionis necessario requi­ratur oleum specialiter ad conferendam Extremam Unctionem benedictum? In praxi tutiora sunt sequenda, cum agatur de valore Sacramenti, ac iccirco secundum instructionem S. Caroli procedatur, est necesse. Ut jam circa diversa olea facilius vitetur error, duo sunt praestanda; primo: ut oleum quodlibet, ac ideo etiam Infirmorum in distincto vasculo conservetur ac custodiatur; et alterum: ut cuiuslibet vasculi operculo majusculis litteris in­scribatur concernentis olei nomenclatio. Haec autem vascula sint de argento vel de stanno, ne facile frangantur, et ne sacri liquores effusionis periculo pateant. Hac de causa vasa non sint de vitro, de aurichalco autem ideo non sint, quia in illis s. olea male olerent et nauseam facile producerent. Restat, ut de altera praescriptionis Ritualis parte quaepiam adnotentur. Respicit illa casum, qui accidere potest, ut nimirum oleum ab Episcopo benedictum infra annum ali- quomodo ita deficiat, ut sufficere non posse videatur*, neque aliud benedictum haberi queat. Hoc in casu, dicit Rituale, Oleum benedictum modico oleo non benedicto in minori quan­titate superinfuso reparari posse. Sermo igitur est de casu necessitatis, infra anni decur­sum, seu ab una feria V. in Coena Domini usque ad aliam emergente, cui nequeat occurri — obtinendo oleum ab Episcopo benedictum sive a vicino Parocho, sive e Curia Episco­pali, alioquin cessaret casus necessitatis, ét miscere oleum non benedictum cum benedicto nullatenus licei*et. Quod autem praeter casum necessitatis illicita sit haec mixtio, patet e responso S. Congregationis Rituum depx*ompto ad seqxxens eidem propositum dubium: An praeter casum a Rituali Romano praevisum (qui modo expositus fuit) liceat unquam Sacris Oleis, feria V. in Coena Domini benedictis, aliam olei non benedicti quantitatem addere? An haec additio saltem fieri possit eadem feria V. in Coena Domini adeo, ut pars tantum olei subjiciatur benedictioni, et immediate misceatur cum oleo non benedicto? Ad hoc dubium Sacx*a Congregatio respondit: Negative, sed in casu tantum necessitatis fieri potest additio, uti in Rituali praescribitur. Cur autem oleum non consecratum fiat con­secratum ex admistione cum Oleo consecx*ato, ratio deducitur non quidem a virtute aliqua physica, quae ex Olei consecrati tactu oriatur, sed a mera institutione Ecclesiae, cui placuit Episcopi px*eces extendere non tantum ad Oleum praesens, sed ad illud etiam, quod illi postea — in casu nempe necessitatis, — admiscebitur*, ut scite docent Theologi, et obser­vat in superioribus jam laudatus Catalanus J). Modum, quo fiex*i debeat admistio olei non benedicti cum benedicto in proposito casu necessitatis, hunc praescripsit tenendum S. Carolus Borrom. in Concilio Provinciali Mediolanensi IV.2): „Sacro Oleo deficiente, si tempus non patitur, ut aliunde habei’i possit, illa ratio ineatur canone praescripta, ut cum Oleo consecrato misceatur non consecratum; id vero non consecratum guttatim ita effundatur, ut sempex*, quod infunditur, minus sit Oleo consecrato, quod vel exiguum in vase est.“ >) Rituals Rom. T. 1.— *) Part. II. Cap. inscripto: quae ad Sacramsutalia vel ad Sacramenta communiter spectant.

Next

/
Thumbnails
Contents