Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

S6 guine suo, pascendique oves et agnos suos imposuit Princeps Pastorum Jesus Christus, Ipse vult, ut hoc recte tempore is esset summus Ecclesiae vertex, qui sicut totius est regula veritatis, foret etiam totius norma sanctitatis; is, qui absolutissimam optimi pastoris imagi­nem in eminenti Apostolico throno exprimeret, ac exhiberet; is, qui ad exemplum suum mitis sit et humilis corde, sed qui dum de Dei et Ecclesiae juribus res est, sciat, ostendat - que, sibi etiam dicta esse illa ad Prophetam directa verba: *) „Eece dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum“, qui sunt inimici Crucis Christi; eorum, qui „ponunt mendacium spem suam, et mendacio proteguntur“ 2) et eorum, qui dicunt, et Ecclesiam quoque Christi cogere volunt, ut etiam ipsa dicat „bo­num malum, et malum bonum, ponatque tenebras lucem et lucem tenebras.“3) Nostrum proinde est incessanter orare Deum, ut pretiosissimi Summi Pontificis Pii IX. dies quo longius producantur, provebanturque ad seram maxime aetatem. Quod dum praestamus, vestigia premimus primorum Christianorum, quos pro Petro, visibili Ecclesiae Capite et primo Summo Pontifice sine intermissione quidem preces suas ad Deum direxüse, sacrae paginae testantur. Universus Catholicus Orbis laetitia gestit diem 3-am Junii h. a. maxima, qua fieri potuerit, solemnitate celebrare, qua Sanctissimus Dominus Noster ante annos quin­quaginta eorum adscriptus est ordini, quos „Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei“ 4). E disitissimis etiam Orbis partibus Ecclesiae filii confluent Ro­mam; sicut venit Jerosolymam Paulus „videre Petrum“ &), qui, ut loquitur S. Leo M.6) „perseverat, et vivit in successoribus.“ Non videre tantum, sed procidere etiam ante augustissimam Successoris S. Petri, Pii Papae IX. personam, suam in -eum fidem, constantem fidelitatem, filialem devotionem ac pietatem, profundissimam item veneratio­nem contestaturi, bisque obsequiis simul protestaturi contra execrabiles injurias, quibus quotidie impune lacessitur, ac nominatim contra blaspbemias illas immanes, quae nuper­rime illotissima ora effutiverunt in Unctum Dei, in Summum Catholicorum fidelium Pasto­rem, in venerandam Senecionem, cuius virtutum lineamentis adumbrandis ne praeclarissimus quidem penicillus par est, quae profecto virtutes in admirationem, laudumque praeconia rapuerunt, rapiuntque multos etiam illorum, qui catholico de cetero non censentur nomine. In Actibus Apostolorum legimus 7), quod fideles caritativas suas symbolas ante pedes Apostolorum deposuerint, non est dubitandum, quin praeindicata jubilaei die Romam conventurus Clerus et populus obulos suos ad pedes Beatissimi Patris deposituri sint, quem norunt omnibus exutum, spoliatum, et e benevolis filiorum suorum oblatis ac eleemosynis vivere coactum. — Qui proinde symbolas fidelium recipit, non ut, ditescat ipse; nunquam enim alium thesaurum aut quaesivit aut optavit, quam illum, quem, ut loquitur Dominus :s) „neque aerugo, neque tinea demolitur, quemve fures non effodiunt, nec furantur“, sed filio­rum suorum dona suscipit, ut universalis Ecclesiae multiplicibus indigentiis subveniat, cuiua quippe instantia quotidiana est, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Siquidem autem divina opittilante gratia in admirabile lumen Christi vocati, «) Ezeeli. 3, 8. 9. — s) Cf. Is. 28. 15. — *) CÍ. ib. 5, 20. — *} Act. 80,28. — •) Gal. 1, 18- — •} seria. 2. d« annir. suae assumpt. — ’) 4, 35. — *) Mattb. 6, 20.

Next

/
Thumbnails
Contents