Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

37 ministri ac filii simus illius Ecclesia«, quam Salvator Divinus super petram sive Petrum, qui in successoribus suis semper vivit, praesidet et praestat veritatem '), eo robore ac fir­mitate aedificavit, ut ne inferorum quidem vis praevalere adversus eam valeat’); aequum profecto justum ve est, ut ex incidenti jubilaei episcopalis Beatissimo Patri filialem pietatem ac devotionem, amorem ac reverentiam, ut aliis fecimus occasionibus, exprimamus. Quod ut debite fiat curare et procurare ad meas partes pertinebit. Memores insuper maximorum beneficiorum, quibus gentem nostram multi Summorum Pontificum, quorum gloriosa no­mina in aliis pastoralibus litteris, ddto 27. Januarii 1869. exaratis occurrunt, cumulare, pa­triaeque nostrae laboranti magno aeris pondere, armataque manu succurrere haud intermi­serunt, subsidia nostra, necessitatibus S. Sedis et Ecclesiae impendenda largiamur, quae in singulis parochiis benevole collata, ac collecta usque 15-am futuri mensis Maii ad Cancel- lariain meam Primatialem transponantur, in Circularium litterarum pagellis publicanda et suo loco opportune resignanda. Quamvis autem iu qualibet Missa ad exigentiam ordinum, eatenus editorum, Collecta pro Papa sumenda sit; nihilominus praesentium vigore specialiter dispono, ut die 3-a futuri mensis Junii, id vero est Dominica II. post Pentecosten, in Cathedrali ac Collegiatis, quemadmodum in omnibus etiam Parochialibus ac Religiosorum Ecclesiis Missa Solemnis cum eadem Collecta „Pro Papa“ et in fine Missae Hymnus „Te Deum“ cum Oratione solita pro gratiarum actione decantetur, praemonito praevie ex anibone fideli populo, et illo de ratione solemnitatis edocto. Strigonii, die 3-a Martii, 1877. D. Carolus Rimely, Abbas SS. Salvatoris de Lekér et Canonicus Ecc). Colle- giatae Posoniensis ter mille florenos obtulit, et ad manus meas in obligatorialibus relutae urbarialitatis chartis, quae segmentis provisae sunt, deposuit pro dote Fundi Auxiliaris emeritorum ac deficientium huius Archi-Di oecesis Sacerdotum. Quam munificam largitio­nem pro solalioso notitiae statu significo. Strigonii, die 3-a Martii, 1877. Nr. 1281 Pro Fundo AuxiPariSOOO ftoreiii donati sunt. Iu festis duplicibus, seu omnibus illis diebus, quibus Officium duplicis festi reci­tatur, privatas sive lectas Missas de Requiem prohibitas esse, docemur jam Rubrica Mis- salis, quae3) ita praecipit: „Missae autem pro Defunctis quocunque die dici possunt, prae­terquam in festis duplicibus;“ cuius Rubricae observantiam S. Rituum Congregatio de mandato Summorum Pontificum semper ursit, cuius Congregationis editum eatenus ge­nerale Decretum4) sic sonat: „Cum SS. Dominus Noster — acceperit, in plerisque Eccle­siis abusum irrepsisse celebrandi Missas privatas pro defunctis etiam in festis duplicibus contra praescriptum Rubricarum Missalis Romani, eumdemque abusum Decreto Congre­gationis eliminari praeceperit, innotuerit vero S. Rit. Congregationi huiusmodi abusum etiam in Ecclesiis ubique gentium existentibus inductum pariter reperiri: S. eadem Con­gregatio, „ut Missalis Rubricae inviolatae serventur, districte praecipit omnibus et singu­Nr. 1282. Infra Ocavas privilegiatas pro defunctis Missas priva­tas sive lectas celebrare non licet. ’) Cone. Ephes. Act. III. et S: Petr. Chrys. epist. rid Eufych.— s, Cf. Matth. 16J 18. — *; Tit. V. de M:ssis Dcfunctomin. — *)ddt j 5. Augusti, 16(5:1.

Next

/
Thumbnails
Contents