Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
35 Y. Armis abhinc octo cum jubilo celebravimus Sanctissimi Domini Nostri sacerdo tale jubilaeum, gratias easque enixissimas agentes Deo, quod fidelem servum suum, suique Unigeniti Filii in terris Vicarium, quem die 11. Aprilis 1819. sacri Altaris fecit Ministrum, per decem sacerdotii lustra incolumem servaverit; quem diem imprimis solemnem habuerunt Romani, qui in jubilari Sacerdote 16. Junii 1846. animarum suarum Episcopum, simul ac Regem clementissimum nacti, per venerandam sanctamque diei illius laetitiam certatim gestierunt congregatis ex universo propemodum Catholico Orbe ad Urbem Ecclesiae filiis ad pugnum demonstrare, qua intemerata fide, qua inconcussa fidelitate adhaereant dato sibi divinitus Principi, et quam igitur putide mentiantur, qui asserere, in vulgusque spargere non erubuerunt, nihil Romano populo in votis esse magis, quam illarum ocyus degustare institutionum ac libertatum fructus, a quibus recens nati Italiae regni populorum dentes jam tunc obstupuerunt. Sed dives in misericordia Deus Beatissimo Patri aliam insuper, ac priore majorem, paucissimisque dumtaxat concedi solitam gratiam impertiri voluit, ut nimirum ad episcopalis etiam consecrationis annum quinquagesimum perveniret; videlicet sanctae memoriae Summus Pontifex Leo XII. natali suo loco, Civitati nempe Spoletinae de Antistite provisurus, ad Archi-Episcopalem hujus Civitatis Cathedram 23. Maii 1827. delegit, prout in Allocutione Consistoriali declaravit, „sibi carissimum“ Joannem Mariam e Comitibus Mastai-Ferretti, s. Hospitii Apostoliéi S. Michaelis Romae Praesidem, et Insig. Collegiatae Ecclesiae in via lata Canonicum, Patricium Senogalliensem et Anconitanum, virum, ut in Consistoriali propositione legimus, gravitate, prudentia, doctrina, morum suavitate, rerumque experientia praeditum. In Consistorio, praedicta die habito, praecouisatus Archi-Epi- scopus Spoletinus consecrationis episcopalis munus suscepit in Basilica S. Petri ad Vincula Dominica Pentecostes, in diem 3. Junii incidente, per manus Francisci Xaverii Cardinalis Castiglionaei, qui Leoni XII. in Summo Pontificatu sub nomine Pii VIII. successit. Gubernium autem creditae sibi Dioecesis haud multo post consecrationem, quippe festo SS. Apostolorum Petri et Pauli capessivit. Divina itaque favente clementia Beatissimus Pater Pius IX. labentis anni die 11. Maji annum aetatis 85, die 11. Aprilis sacerdotii 58, die 3. Junii Episcopatus 50, die denique 16, Junii Summi Pontificatus annum 31. complebit. Divinae sapientiae consilia perscrutanti palam fit, Deum eo maioribus excitatis viris Ecclesiae suae consuluisse, quo vehementioribus illa jactabatur procellis, gravioribus- que premebatur angustiis. Hinc conjiciamus ac metiamur, quid de Sanctissimo Domino Nostro, quid speciatim de longitudine dierum, qua illum Deus adimplevit in throno Apo- stolico collocatum, sentiendum sit, cuius scilicet sacer principatus in ea incidit tempora, ut iis similia vix, graviora ac implicatiora in Ecclesiae fastis consignata certe non reperias. Digitus Dei est hic, et mira Providentiae eius circa Papam Pium IX. dignatio, cuius humeris his in temporum, rerumque adjunctis molem regendae Ecclesiae, quam acquisivit sanNr. 1280. . Episcopale jubilaeum Suae Sanctitatis Summi Pontificis celebrandum.