Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
20 audeat quisquam eiusmodi munus suscipere, etiamsi religiosus fuerit, severe praecipit et mandat Sacra Synodus. “ Approbati ad curam animarum exercendam hoc ipso ad praedicandum etiam Verbum Dei approbati censendi sunt. Parochi autem cum canonica institutione non jus solum et potestatem nanciscuntur docendi populum in sacris sermonibus , sed gravissimam simul subeunt praedicandi verbi divini obligationem, et hanc quidem muneri pastorali intime inhaerentem ita, ut huic absque illa satisfacere nullo modo queant; quam in rem Decanus Roulariensis Districtus P. L. Valke haec coram collegis suis Parochis protulit1): „Sit, inquit, pastor aliunde omni virtutum et bonarum qualitatum genere conspicuus, sit in pauperes liberalissimus, sit in aliis omnibus exactissimus, sit corpore et mente castissimus, si gravissimae huic obligationi (praedicandi verbum Dei) non faciat satis, reus est mortis, aeternum peribit, animas defectu instructionis damnatas ab ipso requiret severissimus Judex. Igitur ut Pastores salutem consequantur, non est satis vitam eorum esse bonam, oportet eos et linguam habere bonam.“ Quod inter cetera Pastoris officia docendi et praedicandi munus praecipuum sit et singulare, clare indicat, testis, omni exceptione major S. Paulus, qui hanc imprimis obligationem Timotheo discipulo suo tanta sollicitudine, et tanto verborum pondere inculcabat 2): „Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius et regnum eius: praedica verbum, insta opportune, importune------opus fac Evangél istáé, ministerium tuum imple.“ Imo ab huius obligationis implemento suspensam perhibet sui discipuli salutem dicens 3): „Attende tibi, et doctrinae; insta in illis. Hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.“ Quod plus, ipse Apostolus timebat sibi, et suae saluti, si ab hoc tam necessario praedicationis opere cessasset.“ „Vae mihi, inquit 4), si non evangelizavero.“ Itaque jure optimo S. Synodus Tridentina summam pastorum obligationem praedicationis verbi divini attendens, decrevit 5): „Plébános omnes, et quoscumque curam animarum habentes diebus saltem dominicis ac festis solemnibus plebes sibi commissas, pro sua, et earum capacitate pascere debere salutaribus verbis, docendo, quae scire omnibus necessarium est ad salutem, annunciandoque eis cum brevitate et facilitate sermonis vitia, quae declinare, et virtutes, quas sectari oporteat, ut poenam aeternam evadere, et coelestem gloriam consequi valeant.“ „Certum igitur ac indubitatum maneat, inquit Ludovicus Habért 6), parochum nulla ratione, nullo praetextu immunem posse fieri a frequenti verbi Dei praedicatione; sed quam maxime refert, ut tam necessarium, tamque sublime ministerium convenienter, et qua par est dignitate impleatur; non enim satisfacit officio suo, qui illo male defungitur. Quis autem explicet, quae sequuntur damna ex confusa et imperita praedicandi ratione ? 1. Dei verbum, quo in religione nihil sacratius, nihil delectabilius, et acerbissima quaeque audiuntur, ac suavia fiunt, inepte administratum fastidium movet; in contemptum, aliquando etiam in derisum, ac in proverbium vertitur ; 2. Conscientiae vulnera exasperat, nedum sanet; auditoribus stomachum movet, et in concionatorem odium, ac oblocutiones parit; adeo ut expediret magis eiusmodi imperitos tacere, quam loqui ; frustra culpam in parochianorum malitiam referunt, nam iidem ipsi parochiani, qui aegre eos audiunt, cum singulari aviditate et ingenti fructu iis aures praebent, qui convenienter verbum Dei annunciant: isthaec nobiscum experiuntur inepti illi pastores, sed sine i) Specui, et idea boni pastoris, Mechliniae 1839.— 8) 2. ep. 4, 1. 2. 5. — 3) 1. ep. 4, 16. — *) 1. Cor. 9, 16. — 5) l. c. — •) Theolog. Dogmát, et Moral, t. VII.