Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

21 poenitentia, quod temere et cum evidenti salutis suae et aliorum periculo docendi magiste­rium susceperint, adeo sunt obdurato corde. Qui autem existimant, quod verbum Dei fre­quentius praedicatum fastidium pariat, ad tempus vero subtractum avidius appetatur et au­diatur, oppido falluntur; et haec, quam proponunt, curandi ratio imperiti foret medici, pu- gnaretque adversus notissimas spiritualis medicinae regulas; fastidium enim, si quod hic oc­currere potest, non oritur ex redundantia, et ut aiunt, nimia verbi Dei repletione, absit tam absurda et impia cogitatio; sed nascitur vel ex rudi et miserabili modo dicendi, vel ex pra­vis auditorum affectibus, qui nonnisi ignito Dei eloquio excoqui et absumi queunt, teste S. Bernardo, qui ait * *): „Crudos carnis cogitatus, igne Spiritus Sancti accendente, coquit di­vinum eloquium, ac vertit in sensus spirituales et cibos mentis.“ Et iterum 2): Vivificat, liquefacit, calefacit, illuminat, mundat; denique et cibus noster est, et gladius, et medicina et confirmatio, et requies, resurrectio quoque, et consummatio nostra.“ Seu ut Apostolus dicit 3): „Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertin­gens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque ac medullarum: et discre­tor cogitationum, et intentionum cordis.“ Hoc autem praedicandi Verbi Dei officium Parochi et omnes curam animarum habentes adimplere tenentur per se, per alios autem idoneos Sacerdotes, v. g. Cooperatores tunc, si ipsi legitime impediantur, ut decrevit Concilium Tridentinum 4), et illi conformiter Synodus Provincialis Strigoniensis de a. 1858.5) Non impediuntur autem legitime, qui commoditatis, vel curandae rei oeconomicae, vei plane distractionum causa ad concionem ipsi aut plane non dicunt, aut nonnisi rarissime dicunt, nec adjuvantur illi Parochi, qui ipsi nihil praestant, et nullam oneris partem portant, sed totum onus in humeros subsidi­arii devolvunt. Jam vero Parochi sunt proprii ovium sibi commissarum pastores, pastoris autem est, pascere etiam verbo, quia „non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei“ °). Pastoris est docere, quia ut S. Hieronymus observat7): ,,Qui pastor est, debet esse et magister, nec in Ecclesiis, quamvis sanctus sit, pastoris sibi no­men debet assumere, nisi possit docere eos, quos pascit.“ Hocque probat S. Doctor ex Apostolo, qui non ait, Deum dedisse alios Pastores, alios doctores, ne pastorem a doctore sejungeret: sed indicat pastorem et doctorem esse duo nomina unius et eiusdem personae: alios pastores et doctores, ait S. Paulus secundum illud Jeremiae8): „Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.“ Accedit, quod beneficium detur propter officium, curatum autem beneficium indubie confertur propter officium assidue praedicandi verbum Dei. Sed nec reliqui Sacerdotes, qui beneficia tenent non curata, aut munia alia ge­runt ecclesiastica, praedicationem verbi divini declinare debent, cuius annunciandi mu­nus et onus ipsi quoque in sacra Ordinatione in radice, ut aiunt, susceperunt. Singulis enim sacerdotio initiandis dicitur, ac iccirco ipsis quoque dictum fuit: „Oportet Sacerdo­tem praeesse et praedicare.“ Et iterum : „Sit doctrina vestra spiritualis medicina populo Dei.“ „Tales esse studeatis, ut in adiutorium Moysi, et duodecim Apostolorum, Episcoporum vi­delicet catholicorum, qui per Moysen et Apostolos figurantur, digne per gratiam Dei eligi >) serm. 23. in Cant. — 2) serm. 24. de divers. — *) Heb. 4, 12. — *) 1. c. — 6) de sacris Curionibus. — *) Matth. 4, 4. — ’) in cap. 4. ad Ephes, — 8) 3, 15.

Next

/
Thumbnails
Contents