Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

10 ctare; qua vero in re valde deceptus est, quia per Missam ab se vulgatam typis dogmata catholica de vera ac reali Jesu Chmti praesentia in Eucharistiae Sacramento, de ora­tione pro vivis ac defunctis, de auriculari Confessione, de cultu et invocatione B. M. V. et Sanctorum insigniter confirmantur. Quamobrem Sectarii omni studio curarunt, ut omnia ubicunque conquisita exemplaria comburerentur. Eamdem Missam, in Bibliotheca Caesarea Vindobouensi prostantem, typis edidit Cardinalis Bona ad calcem operis Rerum Litur- gicarum1). Sacramentariuro sive Missale Ecclesiae nostrae in Hungária, inter omnia, quae habemus et noscimus patriae nostrae Missalia antiquissimum, Bolduense etiam dictum, quod Petrus Cardinalis Pázmány Capitulo Posoniensi custodiendum tradidit, illud vero Musaeo Nationali cessit, cuius ante paucos annos copiam fieri curavi, post Kalendarium, quod praemittitur, hanc exhibet inscriptionem: Incipit ordo, quomodo presbyter se ad Missam debeat praeparare cupiens Missam celebrare. Sic prius orabis, dein Missam celebra­bis. ,,Non demeritorum meorum qualitate confisus praesumo accedere ante sanctum conspe- tum tuum Domine Deus. Sed pro tua ineffabili pietate, qua dignatus es peccatores ad tuam mise­ricordiam vocare, et ad te venientibus dignatus es piissimam indulgentiam, et sempiternam gratiam conferre. Tu enim Domine a tua pietate nullum repellis, sed ad te venientibus tuae pie­tatis, et misericordiae dignanter sinum aperis, et ad Sacramentum piissimae reconciliationis tuae clementer admittis et gratiae tuae participes efficis, qui vocas ea, quae non sunt, tamquam ea quae sunt,qui facis de indignis dignos, de peccatoribus justos, de immundis mundos, qui justifi­cas impios et vivificas mortuos, et in infirmitate virtutem tribuis Tu ergo Domine, fac in me peccatore opus tuae magnae misericordiae, tuae pietatis immensae, tuae gratiae sempiternae, non pro meis meritis, sed pro tuis miserationibus multis et magnis. Mitte tuum Spiritum sanctum Paraclitum de coelis, illuminatorem et sanctificatorem tuae Sanctae Ecclesiae : quo tu Deus illu­minasti et sanctificasti et confirmasti corda tuorum Sanctorum Apostolorum et ceterorum tuorum fidelium, ut ipse tuus Spiritus Sanctus dignanter adveniens, cor meum inflammet et expurget, et mundum tuae gratiae habitaculum efficiat, ac omnes sensus meos purificet et clarificet, ac ministerium servitutis meae faciat in conspectu tuo acceptabile ac nobis salutare tua misericordia tribuente, tua virtute operante, tua gratia confirmante, quia tu es Creator omnium ac Dominus, tibi est omnis honor et gloria per Jesum Christum, Filium tuum, Dominum ac Deum nostrum. Qui tecnm vivit et regnat in unitate eiusdem Spi­ritus Sancti. Per omnia saecula saeculorum. Amen. Hanc, ut legenti patet, piissimam Orationem, quam vel ideo isthic apponere pla­cuit, quia illam innumeri Sacerdotes hungari, in Christo dudum requiescentes recitaverunt, excipiunt Psalmi: Quam dilecta tabernacula. Benedixisti Domine terram tuam. Inclina Domine aurem tuam. Credidi et Laudate Dominum omnes gentes. Litaniae breviores 00. SS. Dein sequuntur Orationes septem, e quibus quatuor prolixae sunt ita, ut praeparatio haec ad Missam ultra dimidium horae spatium durare debuerit. Qui haec, quae adusque dicta sunt, egerit, praestiteritque Sacerdos sacris opera­turus, is ad Missae Sacrificium celebrandum rite ac debite praeparatus ac dispositus acces­sisse censendus est. Debitae praeparationis defectui tribuendum, quod multi ex continuati» ')V- Historiae Fleury continuat, t. 31.

Next

/
Thumbnails
Contents