Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

11 plurium annorum Sacrificiis nihil in pietate ac devotione, nihil in morum probitate, nihil zelo ministerii proficiant. „Multorum, inquit *) pientissioms, eruditissimusque Ludovicus Granatensis, Sacerdotum increpanda est audacia, siquidem nulla praevia praeparatione, ubi primum sunt accersiti, surgunt, sese ad celebrandum conferunt, inter eundum confabulan­tur, jocantur, rident, vel alia quaepiam negotia temporalia taciti meditantur, et se se sistunt ad Altaria panem Angelorum manducaturi eodem plane animo, quo ad vulgarem mensam communi pane reficiendi accumberent. Et inde fit, quod evoluto tot annorum curriculo, quo coelestem hanc medicinam percipere perrexerunt, nullum ex ea commodum reportarunt. Nam si quoties sacro-sancta Missae mysteria peregerunt, perciperent uotabiiem quamdam gratiae accessionem, totis viginti annis ingentem coelestium gratiarum thesaurum et acer­vum haud dubie collegissent. Quod quidem in ipsis non deprehenditur, siquidem in eodem semper luto haereant, quippe qui semper sint sensuum voluptatibus addicti, non maiori quam antea pietate praediti, imo saepius in deteriorem statum devoluti cernantur et appa­reant. Quid igitur magis metuendum est, quam quotidie ad gratiae fontem, ad Angelorum mensam, ad omnium remediorum officinam se sistere, et post tot annos exarescere ut antea, et eadem semper inedia confici, et eadem virium infirmitate perpetuo conflictari?“ Ex eodem fonte derivat cladem moralem multorum Sacerdotum Federicus Cardinalis Borro- rnaeus, Archi-Episcopus Mediolanensis, Clerum in Synodo congregatum sic alloquens 2): „Inter caetera autem, inquit, molesta et acerba, quae loqui nunc cogimur, acerbissimum erit audire, non exiguum esse numerum eorum sacerdotum, qui summa negligentia, summa­que incuria parant sese ad Sacramentum Altaris obeundum. Nihil facilius est, Sacerdotes, quam egredi domo, celerique passu adire templum, sacrificalemque ornatum sumere, ac deinde celerrime et audacissime accedere ad aram: nihil inquam facilius est, o filii, sed nihil etiam est, quod maiorem horrorem injicere animis debeat.“ Et paucis interjectis prosequitur: „Sed quomodo ego de animi humani sensibus, qui sunt impenetrabiles, judicium feram? Judicium meum huiusmodi meum est. Dum video ego sacerdotem paulo ante quam sacro vestitu induatur, nugantem atque cavillantem, hilarique vultu renidentem, haud ti.meo temeritatis notam subire, si pronunciavero, animum illius esse dissipatum, vaneque et inutiliter cogitantem. Neque postea mirandum est, quod multi sine fructu ullo transigantur anni, sumendo sacrum illum cibum; miraremur enim potius, si quasi inviti coelestem illum thesaurum consequerentur.“ Loquens porro de lurida celebra­tione Missae per Sacerdotes, qui sine debita praeparatione accedunt ad Altare, liaec obser­vat: „Et quoniam graves culpae, qualis ista est, non facile creduntur, quaerunturque di­versa testimonia, quibus eae convincantur, ideo, si qui fortasse dubitarent de rebus illis, quae jam expositae sunt, vellentque sacerdotes improbos defendere, potero ego conjectu­ras afferre quasdam, argumentaque et signa, quae verum patefaciant, eaque non aliunde petita, quam ex eo, quod videmus omnibus horis, quodque clarissime ac manifestissime cunctis apparet. Quam curam credimus nos agere circa animae suae puritatem eos Sacerdo­tes, quibus minime cordi est altarium nitor, vestisque sacrae, et supellectilis ecclesiasticae? Videturne vobis leve hoc esse argumentum et infirmum? Si anima illa purgata esset, quam studiose colei et munditias, splendoremque altaris? Scribit Deus in pulvere illo vestras la­bes. O pastores animarum, cum eiusmodi pulvis in altari foéde crevit, eaeque difficilius dele­‘) Memorial, cap. 5. de Sacerdotibus. — ‘J Conciones synodal- Vol. I.

Next

/
Thumbnails
Contents