Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVI.
119 posterum inter multiplices errorum scopulos atque impietatis insidias sartam tectam servandam nihil antiquius habuerunt, quam ut novum Institutum erga Summum Pontificem Petri successorem, et infallibilem veritatis Magistrum singulari prorsus observantia duceretur, seque perpetuo intime unitum custodiret cum hac Sancta Romana Ecclesia, quae „de omnibus dubiis et obscuris, quae ad rectae fidei tenorem vel pietatis dogmata pertinent, ut omnium Ecclesiarum mater et magistra, nutrix ac doctrix est consulenda, et eius salubria monita sunt tenenda *).“ Nos itaque ex iis, quae hactenus gesta sunt, occasionem captantes sperandi hoc opus quamprimum ad ultimum suum complementum perductum iri, illudque ad Christianam institutionem et educationem in occidentali Galliae regione instaurandam profuturum esse, ante omnia approbamus propositum novo Instituto finem, Fidei Catholicae amorem, arctamque Sedi Apostolicae adhaesionem, quibus eiusdem leges ac fundatores se affectos ostendunt, debitasque laudes tribuimus praememoratis Praesulibus et nominatim Dilectissimis Nostris Fratribus S. R. E. Cardinali Brossais Saint Marc Archiepi«copo Turonensi, et Episcopo Andegavensi, qui tanto studio ad egregium hoc opus inchoandum et promovendum adlaborarunt. Deinde vero Nostra gratia et favore dignos declaramus eos Omnes sive clericos sive laicos cuiuscumque sexus, conditionis et fortunae, qui sacrorum Pastorum hortamentis obsecundantes, ipsorum opera, consiliis splendidisque atque ultroneis largitionibus eiusmodi fundationi adiumentum iam praestarunt, aut in posterum praestabunt, cunctosque in Domino exhortamur ad suum pro viribus studium in eo collocandum, ut eadem complementum et stabilitatem obtineat. Aequo igitur animo praedictorum Nostrorum Fratrum preces excipientes, atque electae illius Christiani gregis partis bono consulere volentes, audito etiam Nostroi’um Venerabilium Fratrum S. R. E. Cardinalium studiis moderandis praepositorum voto, Nostrae auctoritatis Apostolicae plenitudine utentes instituimus, erigimus et confirmamus Catholicam Universitatem Andegavi in Gallia, in qua sacra Theologia, Iurisprudentia, Medicina, Literae et Scientiae Physicae et Mathematicae tradentur, illamque omnibus privilegiis, libertatibus, et honoribus, qui praecipuis Universitatibus conferri solent, exornamus. Volumus autem, ut eidem semper praesit tamqua'm in hac re Personam Nostram gerens Cancellarius, a Nobis et a Successoribus Nostris designandus, cui muneri pro hac vice Nostris Litteris in forma Brevis praefecimus Dilectum Nostrum Fratrem Carolum Aemilium Freppel, Episcopum Andegavensem, insignem huius operis promoto- rem, tribuentes ipsi et omnibus illis, qui ei succedent omnia iura et praeeminendas eidem adnexas et praecipue altam inspectionem super disciplinam et doctrinas tradendas, nec non facultatem gradus academic os nedum Baccalaurei et Licentiati, verum etiam Do- ctoris in cunctis praememoratis scientiis iuxta Universitatis leges, et Sacrae Congregationis Studiorum moderatricis decreta conferendi. Decernimus insuper, ut hi gradus aca- demici eumdem valorem obtineant, quem haberent, si in celebrioribus Universitatibus a Romanis Pontificibus institutis et fundatis collati fuissent, utque Rector, Professores, *) Hincmarus Archiepiscopus Rbemensis praefat. lib. de divortio Lotharii et Teutbergae-