Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVI.
120 Officiales, et Alumni Universitatis Andegavensis iisdem honoribus, et praerogativis, quae praedictarum celebriorum Universitatum propriae sunt, gaudeant et fruantur. Volumus autem praesentes Litteras Nostras et in eis contenta quaecumque etiam ex eo, quod quilibet interessé habentes seu habere praetendentes vocati et auditi non fuerint, ac praemissis non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel alio quolibet etiam substantiali defectu, notari, impugnari vel alias infringi aut quomodolibet retractari, suspendi, restringi, limitari vel eis in aliquo derogari posse, seu etiam adversus eas restitutionis in integrum, aperitionis oris, aut aliud quodeumque iuris vel facti aut iustitiae remedium impetrari, sed semper et perpetuo validas, firmas et efficaces esse et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab omnibus, ad quos spectat et in futurum quomodolibet spectabit inviolabiliter observari, ac dictae Universitati, ut praefertur erectae, illiusque personis perpetuo suffragari debere: sicque in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios vel delegatos, etiam S. R. E. Cardinales censeri, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate, iudicari et definiri debere, ac si super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum et inane declaramus ac decernimus. Non obstantibus de iure quaesito non tollendo, aliisque Nostris et Cancella- riae Apostolicae regulis, nec non dictae Universitatis Statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque induitis et concessionibus ; quamvis expressa specifica et individua mentione dignis, quibus et singulis eorumque totis tenoribus, praesentibus pro insertis habentes ad praemissorum effectum latissime et plenissime ac specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Volumus insuper, quod earumdem praesentium transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in Ecclesiastica Dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae institutionis, erectionis, confirmationis, reservationis, concessionis, deputationis, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Octingentesimo Septuagesimo Septimo — XIX Kalendas Septembris — Pontificatus Nostri Anno XXXII. C. Gori Subdatarius. VISA De Curia J. De Aquila e Vicecomitibus Loco f Plumbi F. Card. ASQUINIUS I Cugnonius Reg. in Secretaria Brevium.“ Strigonii, die 14-a Octobris, 1877.