Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVI.

117 XVI. Mox, atque in Gallia monopolium Status civilis in causa publicae institutionis lege lata infractum, et docendi libertas proclamata fuit, Episcopi et alii cordati viri nihil antiquius habuerunt, quam Catholicis erigendis Universitatibus manum admovere. Quia vero probe noverunt, antiquissimas ac celeberrimas illas Universitates, quarum usque annum 1508 ultra sexaginta in Europa floruerunt, a Summis Pontificibus qua erectas, qua privilegiis auctas, omnes vero approbatas, confirmatasque fuisse, ad exemplum illa­rum, Universitatis item Lovaniensis Catholicae a. 1834 erectae et a Gregorio XVI. approbatae, recens erectas in Gallia Universitates a Summo Pontifice confirmandas postulaverunt. Operae pretium me facturum existimavi, subnexas Apostolicas Litteras cum V. Clero communicare, quibus Andegavensis erigitur Universitas. „SANCTISSIMI IN CHRISTO PATRIS ET DOMINI NOSTRI DOMINI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX. LITTERAE APOSTOLICAE QUIBUS CATHOLICA UNIVERSITAS ANDEGAVI IN GALLIA CANONICE ERIGITUR. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Multiplices inter Apostoliéi Ministerii curas praecipuum omni tempore locum tenuit recta iuventutis institutio, ex qua felix cum Ecclesiae tum civilis Societatis futura conditio magna ex parte promanat. Nam sicut salutaria sapientiae atque virtutis ger­mina, teneris adolescentium mentibus inserta, generationem praeparant bonarum frugum, probitatis solidaeque doctrinae feracem; ita ex iis miseris iuvenibus, quorum animus prava institutione corruptus fuerit, veluti e quibusdam in ipsa radice vitiatis plantis non aliud expectari poterit, nisi perniciosa quaedam messis morum inordinatis affectibus indulgentium et voluptatibus obtemperantium, quos tumor alit scientiae vanae et pro­cacis, quae inflat. Quamobrem Romani Pontifices paterna sollicitudine extimulati nullis unquam pepercerunt laboribus, ut ancipites primae aetatis gressus in veri et honesti Nr. 4603. Bulla erectio­nis Cath. Universitatis Andegavea- sis.

Next

/
Thumbnails
Contents