Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVI.
118 tramitem dirigerent et solidarent. Ipsi nedum Romae, et intra Italiam, verum etiam in omnibus mundi plagis Collegia, Convictus, Gymnasia, Academias, et Universitates instituerunt, splendidis largitionibus dotarunt, sapientissimis legibus communierunt, privilegiis cumularunt, omnigenisque praemiis et honoribus cum magistros, tum discipulos ad sapientiae studium excitarunt in id maxime incumbentes, ut una cum literis pietas in animis infunderetur, et cum scientia probitas et religio consociaretur. Verum postquam scientiarum traditio sollicitae Ecclesiae vigilantiae subducta fuit, non modo negligi et adulterari coeperunt severa studia potissimorum principiorum humanarum cognitionum circa aeternas iusti leges, animae immortalitatem, Deique existentiam eiusque attributa, sed etiam, quod absque ingenti animi dolore commemorare non possumus, pueri et adolescentes, qui e maternis labiis coelestis doctrinae pabulum susceperant, erudiendi traditi sunt Magistris impiis, qui omni rerum divinarum idea sublata, flexibiles illorum mentes cuiuscumque auctoritatis contemptui et voluptatis illecebris manciparunt. Quid plura ? In ipsis publicis exedris eo usque perventum est, ut coram Christianis adolescentibus talia docerentur opinionum monstra, quae ipsos ethnicos philosophos dedecerent. Cum autem Christiani parentes tot malorum colluviem cohibere non* possent, acerbe deplorabant pericula, quibus obiiciebatur liberorum suorum fides ac religio, quae sibi quam ipsamet ipsorum vita eo carior erat, quo magis anima corpori praestat, atque aeterna hominis felicitas caducis fluxisque huius vitae commoditatibus antecellit. Quocirca statim ac ob recentes in Gallia leges quaedam libertas institutionis, uti vocant, superioris restituta fuit, nulla interposita mora catholici illius inclytae nationis filii alacri animo Pastorum suorum voci obsequentes opportuna pecuniarum subsidia certatim contulerunt ad instituendas scholas et Universitates, in quibus utpote catholicis nuncupatis huic nomini doctrinae sanctitas fideique puritas responderet. Nondum elapsus est annus a canonica Universitatis Insulensis fundatione, dum iam Nostri Venerabiles Fratres Godfridus, Tituli S. Mariae de Victoria Brossais Saint Marc S. R. E. Presbyter Cardinalis Archiepiscopus Rhedonensis, Carolus Collet Archi- episcopus Turonensis, Casimirus Alexius Wicart olim Episcopus Vallis Vidonis, Nicolaus Ioseplius Dabert Episcopus Petrocoriceusis, Carolus Aemilius Freppel Episcopus Andegavensis, Hector Albertus Outremont Episcopus Cenomanensis, Alexander Leopol- dus Sebaux Episcopus Engolismensis, Iulius Franciscus Lecoq Episcopus Luconensis, Iulius Dionysius le Hardy du Marais Episcopus Vallis Vidonis, reverentes Nobis preces porrexerunt, ut similem alteram Universitatem Nobis erigere luberet in Civitate Andegavensi convenarum frequentia, morum suavitate, atque scientiarum cultu floren- tissima, in qua suarum et aliarum vicinarum dioecesium adolescentes ad virtutem informari atque puras Salutaris doctrinae aquas haurire possent. Ipsi Nobis palam fecerunt assiduas atque sollicitas eorum curas, ad illud recens institutum inchoandum et provehendum adhibitas, illius dioecesis Fidelium promptam atque copiosam pecuniarum collationem, paratum aedificium, cunctisque ad scientias tradendas adminiculis instructum, conspicuas professorum dotes, ac demum communem eorum spem novum Archigymna- sium fidei integritate et doctrinae laude aemulaturum esse antiquam Universitatem An- degavensem, quae ex totius Galliae celebrioribus una fuit. Ad hunc vero praeclarum finem assequendum et ad doctrinae puritatem nedum in praesentiarum, verum etiam in