Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
9 tur. Huius in Ecclesia vigentis usus testis est Socrates >), qui referens S. Athanasii fugam ait: „Vespera quidem erat, populus autem per totam noctem vigilabat, quia synaxis futura erat.“ Item Pachymeres2): „A vespera, inquit, nocturnae decantatae sunt preces, postera quippe die sacrum facere Praesul decreverat.“ Ita etiam S. Goar „maue facto, postquam cursum suum finivit, Missarum solemnia celebravit, teste Anonymo3). Innocentius IV. Papa statuit4): „ut Sacerdotes Missam celebrare, priusquam officium matutinale compleverint, non praesumant.“ Cum igitur in his officiis proxima ad sanctum sacrificium praeparatio inde ab antiquissimis temporibus posita fuerit, a plurimis postea Conciliis pro Rubricae ratione decretum fuit, ut Missa nonnisi post recitationem Matutini et Laudum celebraretur, a quorum Conciliorum recensendis statutis brevitatis causa abstinendum existimo. S. Antoninus5) graviter peccare dicit Sacerdotem, qui celebrat non recitatis Matutino et Laudibus, quia violat consuetudinem generalem Ecclesiae. Huius opinionis est etiam Clericatus6) cum aliis quinque et quinquaginta auctoribus, quos citat. Benedictus XIV.7) mentem suam eatenus sic exprimit: „Quod si quis nulla causa urgente perpetuo id faceret, ut videretur, quasi statuisse animo, nunquam celebrare, dicto Matutino et Laudibus, tum cum illis quinque et quinquaginta Auctoribus, quos sententiae suae suffragatores affert Clericatus, et ex rationibus ab ipso adductis concludi possetA liuiusmodi Sacerdotem peccare mortaliter.“ Semper ante Missae celebrationem longiores preces in Ecclesia in usu fuere, quo ea desideria excitarentur, quae, ut S. Augustinus loquitur8), quo vehementiora sunt, eo etiam majorem proferunt effectum. Praecipitur itaque porro in Rubrica, ut celebraturus Missam absoluto Matutino cum Laudibus orationi aliquantulum vacet, excitando in se affectus et actus fidei, spei, caritatis, adorationis, subjectionis, gratitudinis, contritionis etc. et recolendo sanctissima mysteria redemptionis, ut nimirum in contemplatione tanti mysterii, ille in celebraturo exardescat ignis, quem Dei Filius venit mittere in terras, et voluit vehementer accendi. Deinde orationes in Missali positas pro temporis opportunitate dicat. . . Sunt autem Antiphona et psalmi quinque cum precibus. Consuetudo per recitationem Psalmorum et aliarum precum semet praeparandi pro celebratione Missae est antiquissima. Non ubique autem iidem, nec eodem numero Psalmi recitabantur. In'Psalterii antiqui initio,quod Venerabilis Cardinalis Thomasius ex editione Romana et Gallicana in lucem protulit, est quaedam Psalmorum divisio juxta antiquiorem Ecclesiae Romanae usum, et ad calcem notantur Psalmi recitandi a Sacerdote, priusquam se sacris vestimentis induat; qui sunt septem Psalmi Poenitentiales; interea vero, dum se sacris paramentis induit, Psalmi ab eo dicendi erant 83, 84, 85, 115. et cum ad Altare pervenerit Psalm. 42 Judica me Deus. In Missa, quam vulgavit Flaccius Illyricus praescribitur, ut a Sacerdote, priusquam se induerit, aeque septem Psalmi Poenitentiales dicantur. De hac Missa notandum, Illyricum, unum e sectatoribus Lutheri et Centuriatoribus Magde- burgensibus a. 1557. Argentorati Missam edidisse, quam in vetusto manuscripto Codice reperit. Putavit homo Ecclesiae Catholicae infensissimus, se posse Catholicam fidem labefa*) Hist- EccI- J-2’ c- 8- “ ') Hist- Michael. Palaeol. 1. 1. c. 11. — •) in eius vita. — *) in epist- X. ad Othonem Card. Tusculan. - ‘) 3. Par. tit. 13. c. 6. - •) decis. 50- de saerif. Missae. - y De sacrosanct. Missae Sacrifie. ii. III. c. 13. — ‘J ep. 130. ad Probam. —