Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XII.
94 Nostras ita in dies singulos confluentia, ut satis ostenderent, quam cuperent diuturnum desiderium Patris sui conspiciendi et alloquendi explere, vidistis amantissimos filios voces Nostras cupidissime haurire, et suis protestationibus ac obsequii significationibus, quas lacrimae interdum interrumpebant, in persona humilitatis Nostrae Vicariam Christi potestatem veneraxd, atque ipsum colere Apostolorum Principem, cuius dignitas in indigno licet haerede non deficit. Hanc autem venerationem illustriorem ac splendidiorem quoque Catholicus Populus facere voluit, missis et allatis ad Nos ex omni parte uberibus largitionum subsidiis, missis et allatis muneribus multitudine, varietate, pretio, artificio admirabilibus, quae dum Nobis facultatem praebent subveniendi huius Apostolicae Sedis, et Ecclesiae suis bonis spoliatae necessitatibus, christianae etiam caritatis vim et splendorem produnt, quae non modo omnia suffert, omnia sustinet, sed etiam calamitatum et paupertatis impedimenta nesciens talis est, ut nunquam excidat, nunquam exhauriatur. At quis, Venerabiles Fratres, dies tribulationum nostrarum in exercitationem et splendorem tantarum virtutum convertit, quis tantam fidem ac pietatem extulit ac fovit, quis infirmitati Nostrae illud solatium concessit, ut tam illustrium exemplorum Populi Christiani spectatores et testes essemus? Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui ubi maior est servorum suorum tenuitas et infirmitas, ibi magis suam gloriam manifestare consuevit, in cuius manu sunt corda hominum, in cuius ditione cuncta sunt posita, Ipse fecit Nobiscum misericordiam suam, Ipse fecit cum tentatione proventum, ut possemus sustinere, Ipse gloriam suam in Ecclesia revelavit ostendens mundo, eam quo magis impugnatur vires suas intentius exerere, quo magis deprimitur, altius attolli. Facere itaque non possumus, quin in conspectu Vestro et coram universo orbe ex intimo corde gratiam et gloriam tribuamus Deo elementissimo, Ipsi benedicentes et confitentes, quoniam benignus est, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se, ac Eum precantes, ut sacrificium laudis et benedictionis nostrae licet impar operibus misericordiae suae, in abundantia tamen suae dignationis bonus ac propitius excipiat. Hoc autem officii Nostri debito erga Divinam Bonitatem perfuncti, aequum est nunc, ut ad Vos, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, ex catholico orbe universo, sermonem Nostrum convertamus. Vellemus quidem, uti apud eos ex Vobis egimus, qui ad Nos accesserunt, ita etiam unicuique Vestrum, a quibus amoris testimonia accepimus, gratissimi animi Nostri sensus declarare; sed cum id operosius et maius esse videamus, quam ut litterarum ministerio praestari possit, grave Vobis non sit, ut quemadmodum unum fuit omnium Vestrum cor, anima una iu obsequiis Nobis deferendis, ita etiam una sit oratio, qua dum universos publice alloquimur, erga singulos privatim intendimus grati animi Nostri officio perfungi. Vobis itaque Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, corona mea, sicut Apostolus ait, et gaudium meum, singulares gratias et habemus et agimus eo affectu et sensu, qui melius intelligitur ab animis fidelibus, quam verbis exprimi et aequari possit. Vos fecistis, ut luceret lux Vestra coram hominibus, Vos glorificastis Deum et Ecclesiam, Vos de immaculata Christi Sponsa ac Christi in terris Vicario optime meruistis, ac pia liberalitate thesaurum Vobis fecistis non deficientem in caelo, ubi eum nec aerugo corrumpit, nec tinea demolitur. Quoad Nos autem dilectionis Vestrae memoria ex animo Nostro non excidet, immo Ecclesiae fastis commendata ad exemplum etiam aedificationem et praeconium