Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

95 posterorum dimanabit, nec quidquam umquam erit Nobis antiquius, quam Pastorum Principem constanter rogare, ut Vobis, qui seminastis in benedictionibus, de benedi­ctionibus et metere abundanter largiatur. At nunc in hac parte sermonis Nostri praetermittere non possumus, quin ad veram vim et significationem tantarum rerum mentem Nostram conferamus. Quidnam enim tantus Fidelium ardor, tanta alacritas et constantia, tantus eorum consensus in communis Patris acerbitatibus sublevandis, in hac Apostolica Sede suis subsidiis iuvanda eiusque causa tuenda, in deplorandis iniuriis, quae eam affligunt, et divina Clementia im­ploranda, in assiduis peregrinationibus suscipiendis, quidnam lmiusmodi studia et non intermissae sollicitudines ostendunt, quid mundo innuunt, quid spectant, quid assequi con­tendunt? Haec manifeste luculenterque demonstrant atque confirmant, quod alias iam animadvertimus, perturbationem scilicet et anxietatem, in qua sunt Fideles ob commu­nem Patrem hostili dominationi subditum; ac simul universalis veri solemnisque suf­fragii vim habent, quo contra praetensa suffragia seu potius mendacia huius saeculi, Catholicus orbis universus iterum atque iterum significat, se velle, ut Supremus Pastor Dominici Gregis cum dignitate, libertate, et nemini obnoxia potestate Ecclesiae prae­sideat. Haec praeterea dum aperte probant vim caritatis, qua membra Ecclesiae Suo Capiti adhaerent, ac proinde etiam firmum unitatis vinculum, quo membra ipsa inter se invicem coniunguntur, splendidissime simul docent, Catholicam Ecclesiam tot iniqui s modis, tantoque impetu oppugnatam, omnique externo auxilio destitutam, at non modo nunquam labefactatam et victam, sed contra militiae suae labores constanter sustinen­tem, et vires suas in dies magis explicantem, radices, ut Chrysostomus ait, habere in caelis, et divina ac immortali vita vigere; pleneque confundunt impiorum voces, qui sanctam Christi sponsam suis defunctam temporibus, effetam viribus, ac etiam extin- ctam dicere non verentur. Haec ipsa demum vana ac stulta eorum consilia redarguunt; qui inique inordi­nate perverse, ut magni Augdstini verbis utamur, volunt levare aquam super oleum, sed demergetur aqua, oleum supereminebit, ponere volunt sub tenebris lucem, fugabuntur vero tenebrae lux manebit, super caelum terram volunt collocare, pondere autem suo cadet terra in locum suum. Nos autem, Venerabiles Fratres, considerantes vias divinae Providentiae ad­mirabiles, quae tribulationibus solatia miscet, ut non deficiant animi et vires, sed fiducia confirmetur, virtus muniatur et erigatun ex his incitamentum capiamus, ut augeamus con­stantiam et alacritatem nostram in praeliis Domini praeliandis, in officiis ministerii nostri fideliter obeundis, in adversitatibus pro Dei et Ecclesiae causa impavide perferendis. Dum gravis belli atrocitas terras hoc tempore caede ac sanguine cruentat, quo Deus ab omni­bus vult intelligi, quid inter homines, divinis et humanis iuribus eversis, iustitia et veritate oppressa, expectandum sit, producitur etiam nihilo remissior dimicatio nostra, tanto no­bilior et sua natura praestantior, quanto ad causam et incolumitatem non Religionis solum, sed civilis ipsius Societatis pertinet, et ad ea principia restauranda, quae pacis et verae prosperitatis fundamenta sunt. Propositum itaque certamen armis militiae nostrae viriliter

Next

/
Thumbnails
Contents