Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XII.
93 agere voluit publicas ac solemnes, siruul vero etiam explicare, quid illa tam luculenta pietatis et actuosae fidelium caritatis argumenta significent, unde repetenda sint, quid importent, et in quas spes Ecclesiae filios erigant. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX. ALLOCUTIO HABITA DIE XXII. JUNII MDCCCLXXVII AD S. R. E. CARDINALES IN AEDIBUS VATICANIS. VENERABILES FRATRES! Gratissimum est Nobis hodie conspectu frui frequentiaque Vestra, non solum ut Vobiscum agamus de novis praestantibus viris in amplissimum ordinem Vestrum cooptandis, sed etiam ut iustissimum, quod Nobis maxime cordi est, officium erga Venerabiles Fratres Ecclesiarum Catholici Orbis Antistites, et erga Christifideles universos impleamus, ac intimos sensus ad eos expromamus, quos corde continere non possumus. Dedit enim Nobis nuper divinae Clementiae amplitudo praeter tot alia insignia bonitatis suae argumenta, ut quinquagesimum natalem diem Episcopalis Nostrae consecrationis videremus, atque hoc munus aliis etiam muneribus cumulavit, ut nempe tam effusam hac occasione erga Nos et Sanctam hanc Sedem dilectionem omnium ordinum, tum Urbis Nostrae, tum aliorum populorum et nationum longissimo etiam terrae marisque tractu a Nobis dissitarum, tam mira obsequii, pietatis, et liberalitatis eorum experiremur officia, quae vere magnum spectaculum fuerunt mundo, et Angelis et hominibus. Agnoscebamus Nos quidem, et publica cum commendatione, ut nostis, declarare non omisimus in Allocutione ad Vos habita die 12 elapsi Martii, Catholicum populum universum Nobis et huic Apostolicae Cathedrae esse devinctissimum ; sed hoc ipsum fideles ita splendidis nuper indiciis, omnibusque modis palam publiceque ostendere et confirmare voluerunt, ut quae ad eorum laudem pertinebant, in magnam admirationem prorsus converterint, et gloriam Deo tribuentes, Nos iueun- dissima consolatione perfuderint. In omni enim paene mundi regione ille dies divinae erga Nos benignitatis et miserationis a populo Dei publicis laetitiae et religionis significationibus celebratus est, undique ad Nos litterae allatae sunt plenae filialis affectus, plenae doloris ob iniquum bellum, cui obnoxi sumus, quasi tum primum post longa intervalla filiorum vox compressa erupisset: ipsi etiam catholicarum nationum rectores, aliique principes viri et feminae non solum amplissima nobilitate, sed regali etiam sanguine spectabiles, suae Nobis devinctae voluntatis otficia exhibuerunt, luculenter ostendentes suum religiosum studium ab aliorum pietate non vinci. Frequentia autem ac multitudo fidelium ex omni lingua, populo et natione, ex omni ordine, aetate et sexu, qui, praeeuntibus Pastoribus suis, peregrinatione suscepta ex remotissimis etiam regionibus ad Nos venerunt, fide et amore eorum animos inter tot cuiusque generis incommoda sustentante, comperta est Vobis, Venerabiles Fratres, qui tantam vim dilectionis admirantes de ea, in Vestrae gratulationis officio apud Nos amanter implendo, glorificastis Deum, et super ipsos divinarum gratiarum largitatem votis Vestris implorastis. Vos enim vidistis confertissima agmina ad has aedes