Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVIII.

81 populo farina panem eucharisticum conficiendi munus in Occidente ad Sacerdotes ipsos, eorumque Ministros pertinebat, quo labore in Monasteriis et Claustris ipsi religiosi viri perfuncti fuerunt. Jam Theodulpbus Aurelianensis Episcopus statuit1): „Panes, quos Deo in sacrificium offertis, aut a vobis ipsis, aut a vestris pueris (clericis) coram vobis nitide ac studiose fiant.“ Idem praescribitur in carmine cuiusdam anonymi apud Martene i) 2); anonymus enim de pane offerendo sic canit: „Pura sit oblata, nunquam sine lumine can­tes. Haec et triticea sit, presbyteri faciant hanc.“ Porro Anselmus Havelbergensis scri­bit,3) quod (de azymo loquitur) apud religiosos Latinos per manus Diaconorum, et ex electis granis, et ex mundissima simila, in sacrario ad futuram hostiam cum decantatione psalmorum praeparatur, et sub diligenti custodia usque tempus sacrificii reservatur.“ Humbertus quoque Cardinalis in responsione ad Michaelem Caerularium scribit: „Dia­coni cum Subdiaconis, seu ipsi Sacerdotes — azyma conspersum, et in ferro paratum ex secretario proferebant.“ Quanta autem cura ab Episcopis et Synodis adhibita fuerit, ut omnis circa hostiam consecrandam abusus mox e medio tolleretur, et in Altari nonnisi pa­nis studiose et peculiari cum cura in hunc finem confectus proponeretur, docemur Con­cilii Toletani 731. celebrati can. VI.4): „Ad Conventus nostri agnitionem, dicunt nempe congregati Patres, delatum est, quod in quibusdam Hispániámra partibus quidam Sacer­dotum partim nescientia impliciti, partim temerario ausu provocitati, non panes mundos, et ex studio praeparatos supra mensam Domini in sacrificio offerant, sed passim-------de p anibus suis usibus praeparatis crustulam in rotunditate auferant, eam super Altare cum vino et aqua pro sacro libamine offerant: quod factum nequaquam in sacrae auctoritatis historia uspiam gestum perpenditur. — -— — Unde temeritatis huius aut nescientiae cu­pientes terminum ponere, id unanimitatis nostrae delegit conventus, ut non aliter panis in Altari Domini sacerdotali sanctificatione benedicendus praeponatur, nisi integer, et nitidus, qui ex studio fuerit praeparatus.“ Ex cuius canonis tenore sequentia liquent: 1. panem ni­tidum, qualis Eucharisticus fuit, opponi usitato et communi; 2. illum fuisse eo jam tempore rotundum, siquidem Presbyteri illi, qui reprehenduntur, crustulam in ro­tunditatem e pane suo usitato efformaverint; 3. disciplinam, ut ita dicam, fuisse ecclesia­stica consuetudine ubique receptam, ut non panis communis et cibarius, sed nitidus et stu­dio praeparatus in Sacrificio Missae adhiberetur; 4. in sacra auctoritatis historia nihil ex­stitisse receptae consuetudini contrarium, quod favere potuisset Sacerdotibus illis, qui pa­nem communem pro suis quotidianis usibus praeparatum in rem sacram usurpare prae- sumserunt. Quanta autem fuerit vel ipsius fidelis populi antiquo illo tempore religio in prae­paranda Sanctissimi Sacramenti et Sacrificii materia inde etiam patulum fit, quod inventi sint fideles, qui fixos redditus perpetuae fundationis instar assignaverint, ex quibus oblatio consecranda procurari et haberi posset. S. Remigius, Episcopus Remensis testamento suo 6) vineam eo fine legavit „ut diebus festis et omnibus dominicis sacris altaribus mea (Remi­gii) offeratur.“ Carolus Rex, cognomento Calvus, „villam Scindelicias in pago Parisiacensi sitam concessit Monachis S. Dionysii, ut oblationes pro se suaque conjuge Domino ofife­i) capital. 5. — *) de antiq. Ecel. rit. 1. 1, c. 3. art. 7. — *) libr. 3. Dialog, c. 18. edit. Migne. — *) Coll. Can. Hccl. Hispanae Matriti 1808. — *) Bibi. Patr. Migne, t. 65.

Next

/
Thumbnails
Contents